De Trinitate libri XII 5.29.1
Filius triplici titulo Deus verus ab Esaia ostenditur. Christianum nomen novum. --Tum praeterea, cum superius dictum sit, Propterea sic dicit Dominus; intelligendum est cur ita hoc consequatur, Vos autem interficiet Dominus: deinde post haec quid sibi velit hic sermo, Servientibus vero mihi vocabitur nomen novum, quod benedicetur super terram (Ibid. 16) .
PL 10, 148C子は、イザヤによって三つの称号で真の神であると示される。キリスト教徒という名は新しい名である。――さらに、先に「それゆえ主はこう言う」と語られているのだから、なぜ「汝らを主が殺す」がそれに続くのかを理解しなければならない。次いでその後、「しかし私に仕える者には、地の上で祝福される新しい名が付けられる」(イザヤ65:16)というこの言葉が何を意味するのかを。
De Trinitate libri XII 5.29.2
Numquid ambigitur in eo quod dictum est, Propterea sic dicit Dominus, et in eo quod sequitur, Vos autem interficiet Dominus, id demonstratum fuisse, ut qui loqueretur, et qui interfecturus esset, non aliud intelligeretur esse quam Dominus; qui et postea sibi servientes novo esset nomine muneraturus, et non ignoraretur et in prophetis locutus esse, et piorum atque impiorum judex futurus?
PL 10, 148C「それゆえ主はこう言う」と語られた点と、続く「汝らを主が殺す」という点において、語る者と殺す者が、主にほかならないと理解されるよう示されていたことは、疑われるだろうか。この主は、後に自らに仕える者たちを新しい名で報いることになり、預言者たちにおいて語ったこと、また敬虔な者たちと不敬虔な者たちの裁き主となることも、知られないままではなかったのである。
De Trinitate libri XII 5.29.3
Mysterium itaque sermo reliquus evangelici sacramenti, ne quid in Domino dicente et in Domino interficiente ambigi possit, explicuit: Servientibus vero mihi vocabitur nomen novum, quod benedicetur super terram. Omnis hic futuri temporis sermo est.
PL 10, 149Aそこで、福音の秘義の奥義を、残りの言葉が明らかにした。語る主においても、殺す主においても、疑いの余地がないようにである。「しかし私に仕える者には、地の上で祝福される新しい名が付けられる」。この言葉はすべて未来の時のものである。
De Trinitate libri XII 5.29.4
Et quod est hoc novum nomen religionis, quod benedicetur super terram? Si a saeculis Christiani vocabuli antea beatitudo umquam fuit, nunc novum non est.
PL 10, 149Aでは、地の上で祝福されるこの新しい信仰の名とは何か。キリスト教徒という呼び名の幸いが、もしかつて世々の昔からあったのなら、今それは新しくはない。
De Trinitate libri XII 5.29.5
Sin vero hoc sanctificatum pietatis nostrae in Deum novum nomen est, haec profecto professionis novitas coelestium benedictionum merces super terram est.
PL 10, 149Aだがもしこれが、神に対する我々の敬虔の、聖別された新しい名であるなら、この告白の新しさは、疑いなく、地の上での天の祝福の報いである。