De Trinitate libri XII 6.22.1
Christus si verus Dei filius, est quoque verus Deus. Vere Dei filium eum esse multis modis notum est. --Sed cesset sermo temerarius, et ex his, in quae demonstrandae stultitiae haereticae necessitate proruperat, in reddendae potius rationis ministerium decedat: ut si qui adhuc salvi esse possunt, ad fidem teneant evangelicae doctrinae atque apostolicae iter, ac verum Dei filium non ex adoptione, sed ex natura intelligant.
PL 10, 173Bキリストがもし神の真の子であるなら、真の神でもある。彼が神の真の子であることは、多くの仕方で知られている。――だが、向こう見ずな言説は止むがよい。そして、異端の愚かさを示す必要から突き進んだこれらの事柄から離れ、むしろ理を説明する務めへと退くがよい。それは、なお救われうる者がいるなら、福音と使徒の教えの道にとどまり、神の真の子を、養子としてではなく、本性によって理解するためである。
De Trinitate libri XII 6.22.2
Hunc enim responsionis nostrae esse ordinem convenit: ut primum Dei filium esse doceamus: ut natura in eo divinitatis, per quod filius est, absoluta sit.
PL 10, 173C実に、我々の応答の順序は、こうあるのがふさわしい。まず、神の子であることを教え、彼のうちに、それによって子であるところの神性の本性が、欠けなく示されるようにすることである。
De Trinitate libri XII 6.22.3
Id enim maxime haeresis, de qua nunc agitur, elaborat, ne Dominus noster Jesus Christus vere Dei filius Deus verus sit.
PL 10, 173Cまさにこの点を、今論じている異端は最も努めて成そうとしている。すなわち、我々の主イエス・キリストが、まことに神の子であり真の神であることのないようにである。
De Trinitate libri XII 6.22.4
Vere Dei filium unigenitum Deum Dominum nostrum Jesum Christum esse ac doceri, multis modis cognitum est, dum de eo testatur Pater, dum de se ipse profitetur, dum apostoli praedicant, dum religiosi credunt, dum daemones confitentur, dum Judaei negant, dum gentes in passione cognoscunt.
PL 10, 174A我々の主イエス・キリストが、まことに神の子、独り子なる神であり、またそう教えられていることは、多くの仕方で知られている。父が彼について証言し、彼自身が自らについて表明し、使徒たちが宣べ伝え、敬虔な者たちが信じ、悪霊たちが告白し、ユダヤ人たちが否み、諸国民が受難において認めるからである。
De Trinitate libri XII 6.22.5
Neque enim ex communione nuncupationis est, quod de proprietatis fide dicitur. Et cum omnia, quae Christus Dominus aut egit aut docuit, ultra omnia eorum sint qui filii nuncupantur; et in iis omnibus, quae praecipua sint Christi, hoc vel potissimum doceatur esse, quod Dei filius est: non est in eo filii ex generali familiaritate cognomen.
PL 10, 174A実に、固有性の信をもって言われることは、呼称の共有によるものではない。そして、主キリストが行い、また教えたすべてのことは、子と呼ばれる者たちのすべての業績を越えており、キリストに固有のこれらすべてのことにおいて、彼が神の子であるということこそ、とりわけ教えられているのだから、彼のうちには、一般的な親しさによる子という添え名はない。