De Trinitate libri XII 11.17.1
Christo ut Verbo qui pater est, et ut Jesu et servo Deus est. --Non incautis autem neque ad occasionem impietatis incertis significationibus sermo apostolicus loquitur.
PL 10, 410Bキリストにとって、言葉としては父である者が、イエスとして、また僕としては神である。――使徒的な言葉は、不用意に、また不敬虔の口実となるようなあいまいな意味で語るのではない。
De Trinitate libri XII 11.17.2
Ut nunc Evangelista dictum Domini a professione fratrum incipiens, totius dicti professionem ad ejus naturae consortium docuit, ex qua frater est, pertinere, quia sermo est destinatus ad fratres: ne ad divinitatis contumeliam reputaretur, quod ad sacramentum pietatis praedicabatur; cum communio ad eum nostra, qua pater nobis et sibi pater est, et Deus nobis et sibi Deus est, secundum dispensationem carnis exsisteret, fratribus nobis ad eum nativitate corporis deputandis.
PL 10, 410Cたとえば今、福音記者は、主の言葉を兄弟たちの告白から始めて、その言葉全体の告白が、彼が兄弟である本性の共有に関わることを教えた。言葉は兄弟たちに向けて定められたものだからである。それは、敬虔の秘義に関して宣べられたことが、神性への侮辱と見なされないようにするためであった。我々が父を彼と共に父とし、神を彼と共に神とする、彼との我々の共有は、肉の経綸に即して成り立ち、我々が体の誕生によって彼にとって兄弟に数えられるからである。
De Trinitate libri XII 11.17.3
Nemo igitur ambigit, Deum patrem esse etiam Deum Domini nostri Jesu Christi: sed haec pia nostra professio non patet ad impietatis occasionem. Deus ejus est: non idcirco, ut diversi ab eo generis Deus sit.
PL 10, 410Cしたがって、父なる神が我々の主イエス・キリストの神でもあることを、誰も疑わない。しかし我々のこの敬虔な告白は、不敬虔の口実に開かれてはいない。父が彼の神であるのは、彼とは異なる類の神であるからではない。
De Trinitate libri XII 11.17.4
Sed quia ex Patre Deus natus est, et ex dispensatione servus est; habeat et patrem, dum ex eo Deus est; et Deum suum, dum ex Virgine caro est.
PL 10, 411Aそうではなく、彼は父から神として生まれ、経綸によって僕であるので、神である限りにおいて父を持ち、おとめから肉である限りにおいて自らの神を持つのである。
De Trinitate libri XII 11.17.5
Quod brevi atque absoluto Apostolus sermone consignat, dicens: Commemorans in orationibus meis, ut Deus Domini nostri Jesu Christi, pater claritatis, det vobis spiritum sapientiae et revelationis (Ephes. I, 16 et 17) .
PL 10, 411A使徒は、これを短く完全な言葉で記して言う。「私の祈りの中で思い起こしつつ、我々の主イエス・キリストの神、栄光の父が、汝らに知恵と啓示の霊を与えるように」(エフェソ1:16、17)。
De Trinitate libri XII 11.17.6
Ubi enim Jesus Christus est, ibi Deus ejus est: ubi vero claritas est, ibi pater est. Qui itaque Christo secundum claritatem pater est, idem Christo secundum Jesum Deus est. Jesum enim Angelus Christum Dominum, quem Maria esset paritura, cognominat (Matth. I, 21) .
PL 10, 411Aイエス・キリストがいるところには、彼の神がいる。栄光があるところには、父がいる。したがって、栄光に即してキリストにとって父である者が、イエスに即してキリストにとって神である。天使は、マリアが産むはずの主キリストを、イエスと名づけるからである(マタイ1:21)。
De Trinitate libri XII 11.17.7
Caeterum Christum Dominum Spiritum prophetia loquitur. Et plerisque secundum latinitatem obscurius hoc dictum videtur: quia latinitas pronominibus non utitur, quae graecitas usu honesto et necessario semper usurpat.
PL 10, 411Aさらに預言は、主キリストを霊と語る。多くの者にとって、この言葉はラテン語の言い方のせいで分かりにくく見える。ラテン語は、ギリシア語が立派に、また必要に応じて常に用いる代名詞を使わないからである。
De Trinitate libri XII 11.17.8
Ita enim scribitur: ὁ θεὸς τοῦ Κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ, ὁ πατὴρ τῆς δόξης. Quomodo nobiscum, si semper pronominum consuetudo esset, ita pronuntiaretur: Ille Deus illius Domini nostri Jesu Christi, ille pater illius claritatis.
PL 10, 411Bつまり、こう書かれている。「我々の主イエス・キリストの神、栄光の父」〔ギリシア語原文では、神・主・父・栄光の各語に定冠詞が付されている〕。我々の言葉でも、もし常に代名詞を用いる慣用があるなら、こう発音されるであろう。「我々のかの主イエス・キリストのかの神、かの栄光のかの父」。
De Trinitate libri XII 11.17.9
Per id enim, quod ille Deus illius Jesu Christi est, et ille pater illius claritatis, quaedam secundum capacitatem sensus nostri intelligentiae proprietas expressa est: ut Christi ubi claritas est, ibi Deus pater ejus sit; ubi vero Christus Jesus est, ibi pater Deus suus sit; habens Deum suum in dispensatione cum servus est, et patrem in claritate cum Deus sit.
PL 10, 411Bかの神がかのイエス・キリストの神であり、かの父がかの栄光の父であるということによって、我々の受けとめうる力に応じて、理解に適したある固有の言い表しがなされている。すなわち、キリストの栄光があるところには、父なる神が彼の父であり、キリスト・イエスがいるところには、父が彼の神である。彼は、僕であるときは経綸において自らの神を持ち、神であるときは栄光において父を持つのである。