ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber III, Caput XVIII 第III巻 第XVIII章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 86B · 5 sectiones

De Trinitate libri XII 3.18.1

1

Nativitatis suae fidem Christus fecit gestis. Divina quia non capiunt negantes objurgantur. --Volens itaque Filius hujus nativitatis suae fidem facere, factorum suorum nobis posuit exemplum ut per inenarrabilium gestorum suorum inenarrabilem efficientiam de virtute nativitatis inenarrabilis doceremur: cum aqua fit vinum, cum quinque panes saturatis quinque millibus virorum, excepto sexu et aetate reliqua, replent fragmentis cophinos duodecim.

PL 10, 86B

キリストは自らの誕生への信仰を、業によって生じさせた。神のことがらを把握できないからといって否定する者たちは、とがめられる。――それゆえ子は、自らのこの誕生への信仰を生じさせようとして、自らの業の範例を我々に置いた。語りえない自らの業の語りえない作用を通して、語りえない誕生の力を我々に教えるためである。水がぶどう酒となり、五つのパンが、女と子どもを除いて五千人の男を満腹させ、残りが十二の籠を断片で満たしたときである。

De Trinitate libri XII 3.18.2

2

Res cernitur, et nescitur; fit et non intelligitur; ratio non apprehenditur, et effectus ingeritur. Stultum est autem, calumniam in eo inquisitionis intendere, quod comprehendi id unde quaeritur, per naturam suam non potest.

PL 10, 86B

事は見られるが、知られない。なされるが、理解されない。理は把握されないが、結果は突きつけられる。しかるに、その本性ゆえに把握されえないことについて、探求という言いがかりを向けるのは愚かである。

De Trinitate libri XII 3.18.3

3

Ut enim inenarrabilis est Pater in eo quod ingenitus est; ita enarrari Filius in eo quod unigenitus est non potest; quia ingeniti est imago qui genitus est. Cum enim sensu atque verbis imaginem apprehendimus, necesse est etiam eum cujus imago est consequamur.

PL 10, 86B

というのも、父が生まれざる者である点で語りえないように、子もまた独り子である点で語りえない。生まれた者は生まれざる者の像だからである。実際、我々が像を理解と言葉で捉えるなら、その像であるところの者をも、必然的に我々は追い及ぶことになる。

De Trinitate libri XII 3.18.4

4

Sed invisibilia persequimur, et incomprehensibilia tentamus, quibus intelligentia ad conspicabiles res et corporeas coarctatur. Non erubescimus stultitiae, non nosmetipsos irreligiositatis arguimus, Dei arcanis, Dei virtutibus calumniantes.

PL 10, 86C

しかし我々は、見えないものを追い、把握しえないものを試みる。しかも我々の理解は、目に見え物体的なものに縛られているのである。我々は愚かさを恥じず、自らを不敬虔だと責めもしない。神の秘められたこと、神の力に言いがかりをつけているというのに。

De Trinitate libri XII 3.18.5

5

Quomodo Filius, et unde Filius, et quo damno Patris, vel ex qua portione sit natus, inquirimus. Habueras in exemplo operationum, ut crederes Deum efficere posse, quorum intelligere efficientiam non possis.

PL 10, 86C

どのようにして子であるのか、どこから子であるのか、父のどのような損失によるのか、どの部分から生まれたのかを、我々は問う。汝は、業の範例において、理解することのできない作用をも、神がなしうると信じるに足るものを持っていた。