De Trinitate libri XII 9.29.1
Ex adjunctis verbis diluitur. Deum ex Deo natura Christum agnoscunt Apostoli. --Sed ut hoc ipso eodem dicto non ambigue ipse se in unius Dei veri natura Deum verum professus esse intelligatur, a superioribus, huic tamen dicto continuatis atque junctis, professionibus responsionis nostrae sermo descendat: ut per gradus demonstratae fidei, jam in ipso apice veri Dei Christi libertatis nostrae fiducia conquiescat.
PL 10, 303B付加された言葉から、それは解かれる。使徒たちは、キリストを本性によって神からの神と認める。――しかし、まさにこの同じ言葉によって、彼が唯一の真の神の本性における真の神であると宣言していることが、疑いなく理解されるように、この言葉に続き結びつく、先の宣言から、我々の答えの論述を下っていくことにしよう。示された信の諸段階を通して、真の神キリストの頂点そのものにおいて、我々の自由の確信が安らぐためである。
De Trinitate libri XII 9.29.2
Post sacramentum itaque sermonis ejus, quo dixerat: Qui me vidit vidit et Patrem; et: Non creditis mihi, quod ego in Patre, et Pater in me? Verba, quae ego loquor vobis, non a me loquor; sed Pater, qui in me manet, ipse facit opera sua.
PL 10, 303Bそれゆえ、彼がこう語った、その語りの秘義ののち。「私を見た者は、父をも見たのである」。また、「汝らは、私が父のうちにおり、父が私のうちにいることを信じないのか。私が汝らに語る言葉は、私自らから語るのではない。私のうちにとどまる父自身が、自らの業を行う」。
De Trinitate libri XII 9.29.3
Credite mihi, quoniam ego in Patre, et Pater in me est: sin autem, vel propter opera ipsa credite (Joan. XIV, 9 et seqq.) .
PL 10, 303C「私を信じよ。私が父のうちにおり、父が私のうちにいるからである。そうでなければ、業そのもののゆえに信じよ」(ヨハネ14:9以下)。
De Trinitate libri XII 9.29.4
Post multiplicem ergo hunc ingentium mysteriorum sermonem, sequitur respondentium discipulorum sermo iste: Nunc ergo scimus quia nosti omnia, et non habes necesse ut aliquis te interroget; in hoc credimus quoniam a Deo existi (Joan. XVI, 30 et 31) .
PL 10, 303Cそれゆえ、この多様な、偉大な奥義の語りののち、答える弟子たちの次の言葉が続く。「いま我々は、汝がすべてを知っており、誰かが汝に問う必要もないことを知っている。これによって我々は、汝が神から出たと信じる」(ヨハネ16:30、31)。
De Trinitate libri XII 9.29.5
Virtutibus in eo Dei, naturam quoque Dei intellexerunt: neque enim nosse omnia, et cordium cogitationes scire, missi potius a Deo posset esse, quam nati. In hoc ergo se credere profitentur quod a Deo exierit, quia naturae in eo Dei esset potestas.
PL 10, 303C彼のうちにある神の力ある業によって、彼らは神の本性をも理解した。すべてを知り、心の思いを知ることは、神から遣わされた者よりも、むしろ生まれた者に属しうるからである。それゆえ彼らは、彼が神から出たと信じると宣言する。彼のうちに、神の本性の権力があったからである。