De Trinitate libri XII 8.47.1
Deus unus, non unicus. --Tenet in omnibus beatus Apostolus fidei evangelicae indemutabilem praedicationem, ita Dominum Jesum Christum Deum praedicans, ut neque per alterius generis Deum in deos duos fides apostolica depereat, neque inseparabilis a Patre Filius Deus unici ac singularis Dei praedicandi occasionem impiam praebeat.
PL 10, 271A神は一つであって、単独ではない。――幸いなる使徒は、あらゆる点で福音の信仰の変わることのない宣べ伝えを保っている。主イエス・キリストを神と宣べ伝えるにあたっては、別の類の神によって使徒の信仰が二人の神々へと崩れることもなく、また父から不可分の子なる神が、唯一で単独の神を宣べ伝える不敬虔な機会を与えることもない。
De Trinitate libri XII 8.47.2
Dicens enim, in forma Dei, et in gloria Dei patris, neque differre docuit, neque non exsistentem nos existimare permisit.
PL 10, 271A「神の形において」、また「父なる神の栄光において」と言うことで、彼は、異なることを教えもせず、また存在しないと我々が考えることも許さなかった。
De Trinitate libri XII 8.47.3
Nam qui in forma Dei est, neque in alterum Deum proficit, neque etiam ipse non Deus est: quia nec separari potest a Dei forma, cum in ea sit; nec qui in Dei est forma, non Deus est.
PL 10, 271A神の形にある者は、別の神へと進むことはなく、彼自身が神でないということもない。神の形にあるのだから、その形から分けられることはできず、神の形にある者は神でないということもないからである。
De Trinitate libri XII 8.47.4
Sicut qui in gloria Dei est, non potest aliud esse quam Deus est; et dum in gloria Dei Deus est, alterius Dei atque a Deo diversi non habet praedicationem; quia per id, quod in gloria Dei est, ex eo in cujus gloria est, habet in se naturale quod Deus est.
PL 10, 271B同様に、神の栄光にある者は、神であるもの以外ではありえない。神の栄光のうちにある神は、別の神、あるいは神と異なる神という宣べ伝えを受けない。神の栄光のうちにあることによって、その栄光の主であるその者から、神であるという本性的なものを自らのうちにもつからである。