ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber XI, Caput XXXV 第XI巻 第XXXV章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 422A · 7 sectiones

De Trinitate libri XII 11.35.1

1

Subjiciuntur, quatenus gloriae Christi conformes. --Sed subjectionem illam quid consequatur, intelligendum est, nempe illud, Novissime devicta est ab eo mors (I Cor. XV, 26) .

PL 10, 422A

彼らは服従させられる。キリストの栄光に似た者として。――だが、その服従に何が続くかを理解しなければならない。すなわち、「最後に、死が彼によって打ち倒された」(一コリント15:26)である。

De Trinitate libri XII 11.35.2

2

Devictio autem mortis nihil aliud quam resurrectio ex mortuis est: cum interitus corruptione cessante, vivae jam coelestisque naturae constituatur aeternitas, secundum quod dictum est: Oportet enim corruptivum istud induere incorruptionem, et mortale istud induere immortalitatem.

PL 10, 422B

死が打ち倒されるとは、死者の中からの復活にほかならない。滅びの朽ちることが止むとき、生ける天上の本性の永遠が確立されるからである。そのことは次のように言われている。「この朽ちるものが朽ちないものを着、この死すべきものが不死を着なければならない」。

De Trinitate libri XII 11.35.3

3

Cum autem mortale istud induerit immortalitatem, tunc fiet verbum quod scriptum est: Absorpta est mors in contentione. Ubi est mors aculeus tuus? Ubi est mors contentio tua? (Ibid. 53) .

PL 10, 422B

「この死すべきものが不死を着たとき、そのとき、書かれている言葉が成就する。死は争いの中に呑み込まれた。死よ、汝の針はどこにあるか。死よ、汝の争いはどこにあるか」(一コリント15:53)。

De Trinitate libri XII 11.35.4

4

In subjectione itaque inimicorum mors vincitur: et morte victa, immortalitatis vita succedit.

PL 10, 422B

したがって、敵を服従させることにおいて死は打ち倒され、死が打ち倒されると、不死の命が続く。

De Trinitate libri XII 11.35.5

5

Quae autem subjectionis perfecta illa post fidei subjectionem proprietas sit, idem Apostolus testatus est, cum ait, Qui transfigurabit corpus humilitatis nostrae conforme corpori gloriae suae; secundum efficaciae suae opera, qua possit subjicere sibi amnia (Philipp. III, 21) .

PL 10, 422B

では、信仰の服従ののちの、あの完全な服従の固有性がどのようなものかを、同じ使徒が証言している。「彼は、我々の卑しさの体を、自らの栄光の体と同じ形に変えるであろう。それは、万物〔底本は amnia。omnia と読む〕を自らに服従させることのできる、その効力の働きによってである」(フィリピ3:21)。

De Trinitate libri XII 11.35.6

6

Subjectio itaque etiam ea est, quae est ex natura in naturam concessio: dum a se secundum quod est desinens, ei subjicitur, cujus concedit in formam.

PL 10, 422C

したがって服従とは、本性から本性への移行であるものでもある。自らがあるところのものに即して自らを終えつつ、その者の形へと移り、その者に服するのである。

De Trinitate libri XII 11.35.7

7

Desinit autem, non ut non sit, sed ut proficiat: fitque ex demutatione subditus, in speciem suscepti alterius generis transeundo.

PL 10, 423A

終えるのは、存在しなくなるためではなく、進むためである。そして、転換によって従属する者となる。受け入れた別の類の姿へと移ることによってである。