De Trinitate libri XII 7.41.1
Nativitatis et naturae suae divinae fidem poscit Christus. Unigenito proprium est inesse simul et subsistere. --Ne ergo per virtutis efficientiam, et non per naturae quae secundum nativitatem est proprietatem, Pater in Filio et operari crederetur et loqui; ait: Credite mihi, quoniam ego in Patre, et Pater in me (Ibid., 11) .
PL 10, 233Dキリストは、自らの誕生と神的本性への信仰を求める。独り子には、内にあることと存立することが同時に固有である。――それゆえ、父が子のうちで働き語ると、力の作用によって信じられて、誕生に従う本性の固有性によっては信じられないことのないように、彼は言う。「私が父のうちにあり、父が私のうちにあることを、私を信じよ」(ヨハネ14:11)。
De Trinitate libri XII 7.41.2
Quid est istud, rogo: Credite mihi? Certe ad id refertur quod dictum est: Ostende nobis Patrem. Fides confirmatur ex credendi praecepto, et ea fides quae Patrem sibi ostendi poposcerat.
PL 10, 234A「私を信じよ」とは何か。確かにそれは、「我々に父を示せ」と語られたことに関わっている。信仰は、信ぜよという命令から確証され、その信仰は、父が自分に示されることを求めていた信仰である。
De Trinitate libri XII 7.41.3
Non enim suffecerat dixisse: Qui me vidit, vidit et Patrem, nisi intelligentiam nostram eo usque protenderet, ut cum Patrem nosceremus in Filio, Filium tamen esse meminissemus in Patre: ne transfusio potius alterius in alterum existimaretur, quam per generationem nativitatemque unitas ejusdem in utroque naturae.
PL 10, 234A「私を見た者は、父をも見た」と言うだけでは足りなかった。我々の理解を、次のところまで及ぼさなければ。すなわち、我々が子において父を知るとき、それでも子が父のうちにあると思い起こすことである。両者における同じ本性の一体性が、生成と誕生によるのではなく、むしろ一方の他方への注入だと見なされることのないようにである。
De Trinitate libri XII 7.41.4
Credi itaque sibi Dominus vult, ne forte per assumpti hominis dispensationem fidei conscientia periclitetur.
PL 10, 234A主が、自分が信じられることを望むのは、身に受けた人間の経綸によって、信仰の自覚が危うくならないためである。
De Trinitate libri XII 7.41.5
Certe si quid afferat ambiguitatis caro, et corpus, et passio: vel operibus credatur, Deum in Deo esse, et ex Deo Deum esse, unum eos esse: dum naturae virtute uterque in se est, et neuter sine altero est: dum et Pater nihil ex suis amittit in Filio, et Filius totum sumit ex Patre quod filius est.
PL 10, 234Aたとえ肉や体や受難が何か曖昧さをもたらすとしても、少なくとも業によって、神が神のうちにあり、神から神があり、彼らが一つであると信じられるように。両者は本性の力によって互いのうちにあり、どちらも他方なしにはなく、父は子において自らのものを何も失わず、子は子であるすべてを父から受け取るからである。
De Trinitate libri XII 7.41.6
Non est corporalium naturarum ista conditio, ut insint sibi invicem, ut subsistentis naturae habeant perfectam unitatem, ut manens unigeniti nativitas a paternae divinitatis sit inseparabilis veritate.
PL 10, 234B互いのうちにあること、存立する本性の完全な一体性を持つこと、独り子の誕生が、とどまりつつ父の神性の真実から不可分であること、これは、物体的な本性の条件ではない。
De Trinitate libri XII 7.41.7
Unigenito tantum istud Deo proprium est, et in sacramento verae nativitatis fides ista est, et spiritalis virtutis hoc opus est, nihil differre esse et inesse: inesse autem non aliud in alio, ut corpus in corpore; sed ita esse ac subsistere, ut in subsistente insit; ita vero inesse, ut et ipse subsistat.
PL 10, 234Bこれは独り子なる神にのみ固有のことであり、真の誕生の秘義においてこの信仰があり、霊的な力のこの働きがある。すなわち、あることと内にあることは異ならないということである。内にあるとは、物体が物体のうちにあるように、一方が他方のうちにあることではなく、存立する者のうちに内在するように存在し存立し、また内在することによって、自らも存立する、ということである。
De Trinitate libri XII 7.41.8
Nam uterque subsistens, per id non sine alio est, dum secundum generationem et nativitatem subsistentis natura non alia est.
PL 10, 234B両者は存立しつつ、それによって他方なしにはない。存立する者の本性は、生成と誕生によって別のものではないからである。
De Trinitate libri XII 7.41.9
Hinc enim illud est: Ego et Pater unum sumus, et: Qui me vidit, vidit et Patrem, et: Ego in Patre, et Pater in me (Joan. X, 29; Ib., XIV, 9; Ibid., 11) : quia non differt nec degenerat nativitas, quia unius in Patre et Filio divinitatis sacramentum nativitatis natura consummat, dum Dei filius non aliud quam Deus est.
PL 10, 234Cここから、次の言葉がある。「私と父は一つである」、「私を見た者は、父をも見た」、「私は父のうちにあり、父は私のうちにある」(ヨハネ10:29、14:9、14:11)。誕生は異ならず、劣化もせず、誕生の本性が父と子における唯一の神性の秘義を完成し、神の子は神以外の何ものでもないからである。
De Trinitate libri XII 7.41.10
Et idcirco non in deos duos unigeniti generatio deputatur: quia in Deum filius Dei nascens, naturam in se Dei se gignentis exhibuit.
PL 10, 234Cそれゆえ、独り子の生成が二人の神に数えられることはない。神の子は、神へと生まれつつ、自らを生む神の本性を、自らのうちに示したからである。