De Trinitate libri XII 8.39.1
Epilogus: ex praedictis Pauli locis quid confectum sit. --Cum enim specialiter Deo id adscripserit, ut ex eo omnia; et proprium Christo detulerit, ut per eum omnia; et nunc honor Dei sit, quod ex ipso et per ipsum et in ipso sint omnia; et cum Spiritus Dei idem sit et Spiritus Christi; vel cum in ministerio Domini et in operatione Dei Spiritus unus operetur et dividat, non possunt non unum esse, quorum propria unius sunt; cum in eodem Domino Filio, et in eodem Deo Patre, unus atque idem Spiritus in eodem Spiritu sancto dividens, universa perficiat.
PL 10, 266A結び。上に挙げたパウロの箇所から何が導かれたか。――パウロは、万物が彼から出ることを特別に神に帰し、万物が彼によってあることを固有のこととしてキリストに与えた。そして今や、万物が彼から、彼を通して、彼のうちにあることが神の栄誉であり、神の霊はキリストの霊と同じであり、また主の務めにおいても神の働きにおいても唯一の霊が働き、分けている。それゆえ、固有のものが唯一者のものである者たちは、一つでないことはありえない。同じ主である子において、同じ神である父において、唯一で同一の霊が、同じ聖なる霊のうちで分けつつ、すべてを完成させるからである。
De Trinitate libri XII 8.39.2
O dignus ille magnorum et coelestium arcanorum conscientia, et assumptus secretorum divinorum electusque particeps, ea ipsa illiciti eloquii silentio necessario tacens, et vere Apostolus Christi, quali humanae perversitatis ingenia absoluti sermonis sui praedicatione conclusit, unum Patrem Deum, et unum Dominum Jesum Christum confitendo; ut inter haec nec duos quisquam possit praedicare, neque unicum: cum tamen qui non unicus est, non in duos proficeret; nec qui duo non sunt, solitarius posset intelligi; et inter haec perfectam Christi nativitatem pater demonstratus ostenderet!
PL 10, 266Bおお、あの者は、偉大で天上の秘密の認識にふさわしく、神の秘められた事柄へと引き上げられ、選ばれてそれに与る者となった。許されざる言葉のゆえに、必然の沈黙をもってそれらを黙し、まことにキリストの使徒であった。彼は、自らの絶対的な言葉の宣べ伝えによって、人間のねじれた才知を閉じ込めた。唯一の神である父と、唯一の主イエス・キリストを告白することによってである。それによって、この告白のもとでは、誰も二人を宣べ伝えることも、単独の者を宣べ伝えることもできない。唯一でない者は二つへと進みはしないし、二つでない者たちは孤独な者とは理解されえないからである。そしてこの告白のもとで、父は示されて、キリストの完全な誕生を明らかにするのである。