De Trinitate libri XII 1.20.1
Ordo totius operis. --Ac primum ita totius operis modum temperavimus, ut aptissimus legentium profectibus connexorum sibi libellorum ordo succederet.
PL 10, 39A作品全体の順序。――そしてまず、作品全体の構成を、互いにつながった諸巻の順序が読者の進歩に最もふさわしく続くように整えた。
De Trinitate libri XII 1.20.2
Nihil enim incompositum indigestumque placuit afferre: ne operis inordinata congeries rusticum quemdam tumultum perturbata vociferatione praeberet.
PL 10, 39A秩序なく整理されていないものを持ち出すことは、望ましくないと考えたからである。作品の無秩序な寄せ集めが、乱れた叫びによって、粗野な騒ぎを見せることのないように。
De Trinitate libri XII 1.20.3
Sed quia nullus per praerupta conscensus est, nisi substratis paulatim gradibus feratur gressus ad summa; nos quoque quaedam gradiendi initia ordinantes, arduum hoc intelligentiae iter clivo quasi molliore lenivimus non jam gradibus incisum, sed planitie subrepente devexum, ut prope sine scandentium sensu, euntium proficeret conscensus.
PL 10, 39A険しい所を登るとき、段が少しずつ下に置かれていなければ、歩みは頂へ運ばれない。我々もまた、歩き出すためのいくつかの入口を整えて、この理解の険しい道を、いわば穏やかな坂で和らげた。もはや段に刻まれず、忍び寄るような平地の下り坂として、登る者の感覚がほとんどないままに、進む者たちの登りが進むようにである。