ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber IV, Caput XXI 第IV巻 第XXI章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 112B · 8 sectiones

De Trinitate libri XII 4.21.1

1

Sed Sapientiam, quae haereticis annuentibus Christus est, ei adfuisse. --Tum deinde, ne quid tibi hinc liceat mentiri, Sapientia, quam tu ipse Christum confessus es, contraibit dicens, Cum certos ponebat fontes sub coelo, cum fortia faciebat fundamenta terrae, eram apud illum componens.

PL 10, 112B

だが、異端者たちが認めるところではキリストである知恵が、彼のもとにいた。――さらに、汝がここから何も偽ることのないように、汝自身がキリストと告白した知恵が、反対に進み出て言う。「彼が天の下に確かな源泉を据えたとき、地の基を力強く造ったとき、私は彼のもとにあって整えていた。」

De Trinitate libri XII 4.21.2

2

Ego eram, ad quam gaudebat. Quotidie autem laetabar in conspectu ejus in omni tempore cum laetaretur orbe perfecto et laetaretur in filiis hominum (Prov. VIII, 28 et seqq.) . Conclusa est omnis occasio, et coartatur ad veri confessionem universus error.

PL 10, 112B

「私は、彼がそれに向かって喜ぶ者であった。私は日ごとに、あらゆる時に彼の前で楽しんでいた、彼が完成された世界を喜び、人の子らを喜んだときに」(箴言8:28以下)。あらゆる口実は閉ざされ、すべての誤りは、真理の告白へと追い詰められる。

De Trinitate libri XII 4.21.3

3

Adest Deo genita ante saecula Sapientia. Neque solum adest, sed etiam componit. Est ergo componens apud ipsum. Intellige compositionis vel dispositionis officium. Pater enim in eo quod loquitur, efficit; Filius in eo quod operatur quae fieri sunt dicta, componit.

PL 10, 112C

神のもとに、世々に先立って神から生まれた知恵がいる。ただいるだけでなく、整えてもいる。それゆえ知恵は、彼のもとで整える者である。整えること、すなわち配剤することの務めを理解せよ。父は語ることによって働きを成し、子は、なされると言われたことを実行することによって整えるのである。

De Trinitate libri XII 4.21.4

4

Personarum autem ita facta distinctio est, ut opus referatur ad utrumque. Nam in eo quod dicitur, Faciamus, et jussio exaequatur, et factum: in eo vero quod scribitur, Eram apud illum componens (Ibid. 30) , non solitarium se sibi esse in operatione significat.

PL 10, 112C

位格の区別は、こうして、働きが両者に帰されるようになされた。「我々は作ろう」と言われることにおいては、命令と成就とが等しく数えられ、他方、「私は彼のもとにあって整えていた」(箴言8:30)と書かれることにおいては、知恵が働きにおいて自分自身に対して独りではないことが示されている。

De Trinitate libri XII 4.21.5

5

Laetatur autem ante eum, quem sibi significabat adgaudere laetanti. Quotidie autem laetabar in conspectu ejus in omni tempore, quando laetabatur orbe perfecto, et laetabatur in filiis hominum (Ibid. 30, 31). Causam laetitiae suae Sapientia docuit.

PL 10, 112C

知恵は、自らとともに喜ぶ者として自分が示していたその者の前で、喜ぶ。「私は日ごとに、あらゆる時に彼の前で楽しんでいた、彼が完成された世界を喜び、人の子らを喜んでいたときに」(箴言8:30、31)。知恵は、自らの喜びの理由を教えた。

De Trinitate libri XII 4.21.6

6

Laetatur ob laetitiam Patris, in perfectione mundi et in filiis hominum laetantis. Scriptum est enim: Et vidit Deus quia bona sunt (Gen. I) . Placere Patri opera sua gaudet, per se ex praecepto ejus effecta.

PL 10, 113A

知恵は、世界の完成において、また人の子らにおいて喜ぶ父の喜びのゆえに喜ぶ。こう書かれているからである。「神は、それらが善いと見た」(創世記1章)。知恵は、自らを通して父の命令によって成されたその業が、父の意にかなうことを喜ぶのである。

De Trinitate libri XII 4.21.7

7

Gaudium enim suum hinc esse profitetur, quod in consummato orbe et in filiis hominum Pater laetus existeret: in filiis hominum ob id, quia jam in uno Adam omne humani generis exordium constitisset.

PL 10, 113A

知恵は、自らの喜びが、完成された世界において、また人の子らにおいて、父が喜ぶ者としてあることから来ると告白している。人の子らにおいてというのは、すでに一人のアダムのうちに、人類のすべての始まりが成り立っていたからである。

De Trinitate libri XII 4.21.8

8

Non ergo in fabricatione mundi solitarius Pater sibi loquitur, Sapientia sua secum et cooperante, et consummata cooperatione gaudente.

PL 10, 113A

それゆえ、父は世界の造営において、独りで自分に語っているのではない。彼の知恵が彼とともにいて、ともに働き、協働が成し遂げられて喜んでいるからである。