ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber XII, Caput XXXI 第XII巻 第XXXI章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 452A · 6 sectiones

De Trinitate libri XII 12.31.1

1

Filius nec est, nec non fuit prius quam natus. --Caeterum non relinquit prius esse quam nasci: quia qui ultra sensum est, in nullo subjacet sensui. Nam si ultra sensum est, natum semper esse, non licet jam esse post sensum, non fuisse eum ante quam nascitur.

PL 10, 452A

子は、生まれる前に、存在するのでも存在しないのでもない。――そもそも、生まれる前に存在することは許されない。理解を超えている者は、いかなる理解にも服さないからである。理解を超えて、つねに生まれた者であるなら、理解の後にあって、生まれる前には存在しなかったと言うことは、もはや許されない。

De Trinitate libri XII 12.31.2

2

Cum itaque natum semper esse, nihil aliud sit confitendum esse, quam natum, id sensui, ante quam nascitur vel fuisse vel non fuisse, non subjacet: quia sensum nihil aliud, quam ante tempora aeterna natum esse, semper antevenit.

PL 10, 452A

したがって、つねに生まれた者であることが、生まれた者以外の何ものでもないと告白されるべきである以上、生まれる前に存在したか存在しなかったかは、理解に服さない。永遠の時の前に生まれたということのほかには、何ものもつねに理解に先んじてはいないからである。

De Trinitate libri XII 12.31.3

3

Natus itaque est, et semper est: qui nihil aliud de se patitur intelligi et dici posse, nisi natum.

PL 10, 452B

したがって、彼は生まれた者であり、つねに存在する。彼は、自らについて、生まれた者ということのほかには何も理解されえず、言われえないことを受け入れる。

De Trinitate libri XII 12.31.4

4

Nam cum anterior ipso tempore sensuum est, (quia ante sensum tempus aeternum est;) non admittit sensum de se dijudicantem, esse aut non fuisse ante quam nascitur: quia et esse ante quam nascitur, non sit nativitatis; et non fuisse, jam temporis sit.

PL 10, 452B

というのは、彼は理解の時そのものよりも先にあるので(理解より前に永遠の時があるから)、自らについて判断する理解が、生まれる前に存在した、あるいは存在しなかった、と言うことを許さない。生まれる前に存在することは誕生に属さず、存在しなかったことはすでに時に属するからである。

De Trinitate libri XII 12.31.5

5

Ergo et infinitas temporum aeternorum quod est temporis, id est, non fuisse, consumit: et nativitas quod suum non est, id est, ante quam nascitur esse, non patitur.

PL 10, 452B

したがって、永遠の時の無限は、時に属するもの、すなわち存在しなかったということを消し去り、誕生は、自らのものでないもの、すなわち生まれる前に存在することを許さない。

De Trinitate libri XII 12.31.6

6

Quod si aut esse aut non fuisse sensui subjacebit, jam nativitas ipsa post tempus est: quia qui non semper est, necesse est coeperit esse post aliquid.

PL 10, 452B

もし、存在することか存在しなかったことのいずれかが理解に服するなら、誕生そのものが時の後にあることになる。つねには存在しない者は、必然的に、何かの後に存在し始めたからである。