ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber IV, Caput XVIII 第IV巻 第XVIII章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 111A · 5 sectiones

De Trinitate libri XII 4.18.1

1

Nec solitudo est nec divinitatis diversitas. --Cum itaque legimus, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; quia sermo uterque, ut non solitarium tantum, ita neque differentem esse significat; nobis quoque nec solitarius tantum, nec diversus est confitendus: cognita per id, quod nostram imaginem dicit, non etiam imagines nostras, unius in utroque proprietate naturae.

PL 10, 111A

孤独でもなく、神性の相違でもない。――したがって、「我々の像と類似に従って人を作ろう」と我々が読むとき、この二つの語は、ただ独りではないことを示すのと同じく、異なるものでもないことを示している。それゆえ我々もまた、ただ独りの者でも、異なる者でもないものとして告白しなければならない。「我々の像」と言い、「我々の複数の像」とは言わないことによって、両者において本性の固有性が一つであることが知られるからである。

De Trinitate libri XII 4.18.2

2

Non sufficit autem solam verborum attulisse rationem, nisi dictorum intelligentiam etiam rerum operatio consequatur: scriptum enim ita est: Et fecit Deus hominem, ad imaginem Dei fecit eum (Gen. I, 27) .

PL 10, 111B

だが、言葉の理を示すだけでは十分でなく、語られたことの理解に、事柄の働きもまた従わなければならない。こう書かれているからである。「神は人を作った。神の像に彼を作った」(創世記1:27)。

De Trinitate libri XII 4.18.3

3

Quaero, si solitario atque ipsi ad se eumdem fuit sermo, quid hic sentiendum existimes? Video enim nunc tripertitam significationem, et facientis, et facti, et exempli. Qui factus est, homo est; Deus autem fecit; et quem fecit, ad imaginem Dei fecit.

PL 10, 111B

私は問う。もし言葉が、独りで自分自身に向けての同一の者のものであったなら、汝はここで何を考えるべきだと思うか。私は今、三重の示しを見ている。作る者、作られた者、そして範型である。作られたのは人であり、作ったのは神であり、彼が作った者を、神の像に従って作ったのである。

De Trinitate libri XII 4.18.4

4

Si de solitario Genesis esset locuta, dixisset utique, Et fecit ad imaginem suam. Sed sacramentum evangelicum annuntians, non duos deos, sed Deum et Deum elocuta est, cum hominem per Deum effectum ad imaginem Dei dicit.

PL 10, 111B

もし創世記が独りの者について語っていたのなら、「彼は自らの像に従って作った」と言ったにちがいない。しかし福音の秘義を告げ知らせつつ、それは二つの神ではなく、神と神を語り出したのである。人が神を通して作り上げられ、神の像に従うと言うことによってである。

De Trinitate libri XII 4.18.5

5

Atque ita Deus ad communem sibi cum Deo imaginem atque eamdem similitudinem hominem reperitur operari: ut nec solitudinis intelligentiam significatio efficientis admittat, nec divinitatis diversitatem ad eamdem imaginem ac similitudinem constituta patiatur operatio.

PL 10, 111C

こうして神は、神と共通の像、まさに同じ類似に従って、人を作ると見いだされる。それゆえ、作る者の示しは孤独という理解を許さず、同じ像と類似に向けて据えられた働きは、神性の相違をも許さない。