ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber III, Caput XIII 第III巻 第XIII章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 83A · 10 sectiones

De Trinitate libri XII 3.13.1

1

Claritas quam sibi Pater et Filius exhibent, quae sit. --Sed clarificatio haec quae sit, et ex quibus sit, noscendum est ( Tres mss. docendum) .

PL 10, 83A

父と子が互いに示す栄光とは何か。――しかし、この栄光が何であり、何から成るのかを、知らなければならない(別本では「教えなければならない」)。

De Trinitate libri XII 3.13.2

2

Non, opinor, demutabilis Deus est, neque in aeternitatem cadit aut vitium aut emendatio, aut profectus aut damnum; sed quod est, semper est, hoc enim Deo est peculiare.

PL 10, 83A

私の思うに、神は変わりうるものではない。永遠のうちには、欠陥も改善も、進歩も損失も入り込まない。あるものは常にあるのであり、これこそが神に固有のことだからである。

De Trinitate libri XII 3.13.3

3

Quod semper est, habere aliquando in natura non poterit ut non sit: quo modo ergo clarificabitur, quod suo non eget, neque a se deficit; ( supple, ita ut) neque quidquam sit quod in se recipiat, neque amiserit ut resumat? Haeremus, moramur.

PL 10, 83A

常にあるものが、その本性において、あるときあらぬことを持つことはありえない。それでは、どのようにして栄光を与えられるのか。自分のものを欠かず、自らから欠け落ちることもなく(「その結果」を補え)、自らのうちに受け入れるべきものも何一つなく、取り戻すために失ったものもないものが。我々は行き詰まり、ためらう。

De Trinitate libri XII 3.13.4

4

Sed intelligentiae nostrae infirmitatem Evangelista non deserit, qui quam clarificationem Patri Filius esset redditurus ostendit, dicens: Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne quod dedisti illi, det ei vitam aeternam.

PL 10, 83A

しかし福音記者は、我々の理解の弱さを見捨てない。子が父にどのような栄光を返そうとしているかを、こう言って示すのである。「汝が彼にすべての肉に対する権力を与えたように、汝が彼に与えたすべての者に、彼が永遠の命を与えるためである。」

De Trinitate libri XII 3.13.5

5

Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 2 et 3) . Clarificatur ergo per Filium Pater, in eo quod sit a nobis intelligendus.

PL 10, 83B

「永遠の命とは、彼らが、汝、唯一の真の神と、汝が遣わしたイエス・キリストを知ることである」(ヨハネ17:2、3)。それゆえ、父は子を通して栄光を与えられる。すなわち、我々によって理解されるという点においてである。

De Trinitate libri XII 3.13.6

6

Claritas autem haec erat, quod ab eo Filius potestatem omnis carnis acceperat caro factus ipse, quod vitae aeternitatem erat caducis et corporeis et mortalibus redditurus.

PL 10, 83B

この栄光とは、彼自身が肉となった子として、父からすべての肉に対する権力を受けていたこと、そして、儚く、体を持ち、死すべき者たちに、命の永遠を返そうとしていたことであった。

De Trinitate libri XII 3.13.7

7

Vitae autem nostrae aeternitas non operationis erat, sed virtutis effectus: cum aeternitatis gloriam non jam molitio nova, sed sola Dei esset cognitio sumptura.

PL 10, 83B

我々の命の永遠は、働きの結果ではなく、力の結果であった。永遠の栄光を受けるのは、もはや新たな企てではなく、ただ神を知ることのみだったからである。

De Trinitate libri XII 3.13.8

8

Ergo non claritas Deo additur; neque enim decesserat ut adderetur: sed per Filium clarificatur apud nos imperitos, refugas, sordidos, sine spe mortuos, sine lege tenebrosos; et clarificatur per id, quod ab eo Filius potestatem omnis carnis acceperit, vitam ei aeternam daturus.

PL 10, 83B

したがって、神に栄光が付け加えられるのではない。付け加えられるべく離れていたのでもない。むしろ、子を通して、我々のもとで栄光を与えられる。無知で、逃げ去り、汚れ、望みなく死に、律法なく闇のうちにある我々のもとでである。また、子が父から、すべての肉に対する権力を受け、彼らに永遠の命を与えようとしているという、そのことによって栄光を与えられる。

De Trinitate libri XII 3.13.9

9

Per haec igitur Filii opera clarificatur Pater. Itaque cum omnia Filius accepit, clarificatus a Patre est; et contra clarificatur Pater, cum fiunt universa per Filium.

PL 10, 83C

それゆえ、子のこれらの業によって、父は栄光を与えられる。したがって、子がすべてを受けたとき、彼は父から栄光を与えられたのであり、逆に、万物が子を通してなるとき、父は栄光を与えられる。

De Trinitate libri XII 3.13.10

10

Et claritas accepta sic redditur, ut quod claritatis in Filio est, id totum claritas Patris sit: quia a Patre accepit omnia; quia honor famulantis in honorem mittentis est, ut honor gignentis in honorem nascentis est.

PL 10, 83C

受けた栄光は、子のうちにある栄光がそのまま全部、父の栄光となるよう、そのように返される。子は父からすべてを受けたからであり、仕える者の栄誉は遣わす者の栄誉となるのであって、それは、生む者の栄誉が生まれた者の栄誉となるのと同じだからである。