De Trinitate libri XII 4.38.1
Testimonium luculentum ex Esaia. Magorum adoratio praedicta. Qui fuerunt magi. --Per Esaiam autem quam absoluta Dei patris de Domino nostro professio est.
PL 10, 123Cイザヤからの明白な証言。博士たちの礼拝が予告されている。博士たちとは誰であったか。――そしてイザヤを通しては、我々の主についての父なる神の表明は何と完全であることか。
De Trinitate libri XII 4.38.2
Ait namque: Quoniam sic dicit Dominus Deus sanctus Israel, qui fecit quae ventura sunt: Interrogate me de filiis vestris et de filiabus, et de operibus manuum mearum mandate mihi.
PL 10, 124A彼はこう言うからである。「主なる神、イスラエルの聖なる者は、来るべきことを作った者として、こう言う。汝らは、汝らの子らと娘らについて私に尋ねよ、私の手の業について私に命じよ。」
De Trinitate libri XII 4.38.3
Ego feci terram, et hominem super eam, ego omnibus sideribus praecepi, ego suscitavi regem cum justitia, et omnes viae ejus rectae. Hic aedificabit civitatem meam, et captivitatem plebis meae convertet, non cum praemio, neque cum muneribus, dicit Dominus Sabaoth.
PL 10, 124A「私が地を作り、その上に人を作った。私はすべての星に命じた。私は義をもって王を立てた。その道はすべて正しい。この者は私の町を建て、私の民の捕囚を連れ戻す、報酬によらず、贈り物によらずに、と万軍の主は言う。」
De Trinitate libri XII 4.38.4
Laborabit Aegyptus, et mercatus Aethiopum, et Sabain. Viri excelsi ad te transibunt, et tui erunt servi, et post te sequentur alligati vinculis, et adorabunt te, et in te deprecabuntur; quoniam in te est Deus, et non est Deus praeter te.
PL 10, 124A「エジプトは労し、エチオピア人の商いとサバも労する。背の高い男たちが汝のもとへ渡り、汝の僕となり、鎖に縛られて汝のあとに従い、汝を礼拝し、汝において祈る。汝において神がおり、汝のほかに神はいないからである。」
De Trinitate libri XII 4.38.5
Tu enim es Deus, et nesciebamus. Deus Israel salvator. Erubescent et pudebit omnes qui adversantur ei, et ibunt cum confusione (Esai, XLV, 11 et seq.) .
PL 10, 124A「汝こそは神であるが、我々は知らなかった。イスラエルの神、救い主。彼に敵対する者はみな恥じ入り、赤面し、混乱のうちに去る」(イザヤ45:11以下)。
De Trinitate libri XII 4.38.6
Estne adhuc aliquis temeritatis locus? aut ulla relicta est ignorationis occasio: nisi id tantum reliquum sit, ut impietas professa se prodat?
PL 10, 124Bなお何か無謀の入り込む余地があるだろうか。無知の口実が何か残されているだろうか。ただ、不敬虔が公言して自らを暴くことだけが残されている、というのでなければ。
De Trinitate libri XII 4.38.7
Deus ex quo omnia sunt, qui omnia mandando fecit, facti opera sibi assumens, non utique efficienda, nisi dixisset ut fierent, testatur regem per se excitatum justum, et aedificantem sibi Deo civitatem, et plebis captivitatem avertentem, non cum praemio neque cum muneribus; gratia enim omnes salvamur.
PL 10, 124B万物がそこから出る神は、命じることによって万物を作った。作られた業を自らのものとして引き受け、もし作られよと言わなかったならおよそ成就されなかったであろうものについて、自らによって起こされた義なる王が、自分に、すなわち神に町を建て、民の捕囚を、報酬にも贈り物にもよらずに連れ戻すと証しする。我々はみな恩寵によって救われるからである。
De Trinitate libri XII 4.38.8
Deinde ita loquitur, cum post laborem Aegypti, id est, saeculi calamitatem, et mercatus Aethiopum et Sabain viri excelsi ad cum transibunt. Et qui tandem existimandus labor Aegypti, et mercatus Aethiopum et Sabain?
PL 10, 124B次に彼はこう語る。エジプトの労苦、すなわち世の災いののち、エチオピア人とサバの商いと背の高い男たちが、彼〔底本は cum。eum と読む〕のもとへ渡る、と。ここで、エジプトの労苦と、エチオピア人とサバの商いとは、結局何と考えられるべきか。
De Trinitate libri XII 4.38.9
Recordemur Orientis Magos adorantes Dominum et munerantes, et laborem veniendi usque in Bethlehem Judae tanti itineris metiamur. In principum enim labore totius Aegypti labor demonstratus est.
PL 10, 124B東方の博士たちが主を礼拝し、贈り物を捧げたことを思い起こそう。そして、ユダのベツレヘムに至るまで来ることの、これほど長い旅の労苦を測ろう。君主たちの労苦において、エジプト全体の労苦が示されているからである。
De Trinitate libri XII 4.38.10
Magis namque divinae virtutis operationes falsa rerum specie mentientibus, potissimus impiae religionis honor a saeculo omni deferebatur.
PL 10, 124C博士たちは〔Magis … mentientibus を与格と取り「博士たち」と解した。a saeculo omni の意も推定を含む〕、神の力の働きを、事物の偽りの外見によって偽る者たちだったので、不敬な宗教の最高の栄誉が、あらゆる世から彼らに捧げられていた。
De Trinitate libri XII 4.38.11
Iisdem Magis et mercatu Aethiopum et Sabain, auri, et thuris, et myrrhae munera deferentibus: quod quidem idipsum et alius propheta praemonuit, dicens: In conspectu ejus procident Aethiopes, et inimici ejus limum lingent.
PL 10, 124C同じ博士たちと、エチオピア人とサバの商いが、金と乳香と没薬の贈り物を捧げたのであり、まさにそのことを、別の預言者も前もって告げて、こう言った。「彼の前にエチオピア人はひれ伏し、彼の敵は塵をなめる。」
De Trinitate libri XII 4.38.12
Reges Tharsis munera offerent, reges Arabum et Sabain munera adducent, et dabitur ei de auro Arabiae (Psal. LXXI, 9, 10).
PL 10, 124C「タルシシュの王たちは贈り物を捧げ、アラビアとサバの王たちは贈り物を携えてくる。彼にはアラビアの金が与えられる」(詩篇71:9、10)。
De Trinitate libri XII 4.38.13
In Magis itaque et muneribus, labor Aegypti et mercatus Aethiopum et Sabain ostenditur, scilicet mundi error Magis adorantibus, et electa gentium munera adorato ab his Domino oblata.
PL 10, 125Aこうして、博士たちと贈り物において、エジプトの労苦とエチオピア人とサバの商いが示される。すなわち、博士たちが礼拝することにおける世の誤りと、彼らによって礼拝された主に捧げられた諸国民の選りすぐりの贈り物である。