ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber V, Caput XXXII 第V巻 第XXXII章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 150C · 8 sectiones

De Trinitate libri XII 5.32.1

1

Esaiae verba de Filio dicta Paulus interpretatur. --Haec si stultitia atque impietas haeretica, ad fallendum ignorantes simplicioresque, dicta esse ex persona Dei patris mentietur, ne in Deum fillium dicti hujus intelligentia suscipi possit: audiat mendacii sui ab apostolo et doctore gentium reatum; omnia haec ad sacramentum passionis dominicae et evangelicae fidei tempora praedicante, tum cum infidelitatem Israel adventum Domini in carnem non intelligentis exprobrat.

PL 10, 150C

イザヤの言葉が子について語られたものであることを、パウロが解釈する。――これらの言葉が父なる神の位格から語られたのだと、異端の愚かさと不敬虔が、知らない者やより素朴な者たちを欺くために偽るなら、それは、この言葉の理解が神の子に向けて受け入れられないようにするためである。そのような者は、使徒であり諸国民の教師である者から、自らの偽りの咎めを聞くがよい。使徒は、これらすべてを主の受難の秘義と福音の信仰の時に向けて宣べ伝えており、主が肉において到来したことを理解しないイスラエルの不信仰を、そこで責めているのである。

De Trinitate libri XII 5.32.2

2

Ait enim ita: Omnis enim, quicumque invocaverit nomen Domini, salvabitur. Quomodo invocabunt eum in quem non crediderunt? Quomodo autem credent ei quem non audierunt? Quomodo autem audient sine praedicante?

PL 10, 151A

彼はこう言う。「主の名を呼ぶ者は誰でも救われる。では、信じたことのない者を、どうして呼ぶだろうか。聞いたことのない者を、どうして信じるだろうか。宣べ伝える者なしに、どうして聞くだろうか。」

De Trinitate libri XII 5.32.3

3

Quomodo autem praedicabunt nisi missi fuerint? sicuti scriptum est: Quam speciosi pedes eorum qui annuntiant pacem, eorum qui annuntiant bona (Esai. LII, 7) : Sed non omnes obediunt Evangelio.

PL 10, 151A

「遣わされなければ、どうして宣べ伝えるだろうか。『平和を告げる者たち、良きことを告げる者たちの足は、なんと美しいことか』と書かれているとおりである(イザヤ52:7)。しかし、すべての者が福音に従ったのではない。」

De Trinitate libri XII 5.32.4

4

Esaias enim dicit, Domine, quis credidit auditui nostro (Esai. LIII, 1) ? Itaque fides ex auditu, auditus autem per verbum. Sed dico, numquid non audierunt? Imo in omnem terram exivit sonus eorum, et ad terminos orbis verba eorum.

PL 10, 151B

「イザヤは言う、『主よ、我々の聞いたことを、誰が信じたか』(イザヤ53:1)。それゆえ信仰は聞くことから、聞くことは言葉を通して来る。だが私は言う、彼らは聞かなかったのか。いや、その響きは全地に出て行き、その言葉は世界の果てにまで及んだ。」

De Trinitate libri XII 5.32.5

5

Sed dico: Numquid Israel non scivit? Primus Moyses dicit, Ego incitabo vos in non gentem, in gentem insensatam exacerbabo vos. Esaias autem audet et dicit, Apparui autem his qui me non quaerunt, inventus sum iis qui me non interrogabant (Esaia. LXV, 1) .

PL 10, 151B

「だが私は言う、イスラエルは知らなかったのか。まずモーセが言う、『私は、民でないものによって汝らを妬ませ、愚かな民によって汝らを怒らせる』。またイザヤは大胆に言う、『私は、私を求めない者たちに現れ、私に尋ねなかった者たちに見いだされた』(イザヤ65:1)。」

De Trinitate libri XII 5.32.6

6

Ad Israel autem quid dicit? Tota die extendi manus meas ad populum non audientem (Rom. X, 13 et seq.) . Quis coeli circulos, incertum incorporeus an corporeus, egressus, fidelior Paulo dictorum propheticorum interpres exstitisti (II Cor. XII, 2) ?

PL 10, 151B

「イスラエルに対しては何と言うか。『一日中、私は、聞こうとしない民に手を伸ばした』(ローマ10:13以下)。」汝は何者なのか。天の諸圏へ出て行き(身体なくしてか身体をもってかは不確かだが)、パウロよりも忠実な預言の言葉の解釈者として現れたとは(二コリント12:2)。

De Trinitate libri XII 5.32.7

7

Quis inenarranda coelestium mysteriorum audiens sacramenta et tacens, majore haec fiducia revelatae tibi a Deo scientiae praedicasti?

PL 10, 151B

汝は何者なのか。天上の奥義の語りえない秘義を聞いて黙し、神から汝に啓示された知識へのより大きな確信をもって、これらを宣べ伝えたとは。

De Trinitate libri XII 5.32.8

8

Quis ad plenitudinem dominicae passionis cruci reservandus, antea in paradisum raptus evadens, melius de divinis Scripturis electionis vase docuisti, haec nesciens dicta gestaque esse a Deo vero, et ad intelligentiam Dei veri a vero ejus et electo apostolo praedicata?

PL 10, 151C

汝は何者なのか。主の受難を満たすために十字架に取っておかれるべき身でありながら、その前に楽園へ引き上げられて、選びの器よりもよく神的な聖書について教えたとは。これらの言葉と行いが真の神によってなされ、真の神の理解へ向けて、その真の選ばれた使徒によって宣べ伝えられたことを知らずにいながら。