De Trinitate libri XII 1.11.1
Filius Dei Deus. Filios Dei fieri potestas est, non necessitas. Filius Dei factus homo, ut homo fieret filius Dei. Christus verus Deus et verus homo. --Hic jam mens trepida et anxia plus spei invenit, quam exspectabat. Ac primum ad cognitionem Dei patris imbuitur.
PL 10, 32B神の子は神である。神の子らとなることは権力であり、必然ではない。神の子は人となった、人が神の子となるために。キリストは真の神であり真の人である。――ここに至って、おののき不安であった心は、期待していた以上の希望を見いだす。そしてまず、父なる神の認識へと染められる。
De Trinitate libri XII 1.11.2
Et quod antea de Creatoris sui aeternitate, et infinitate, et specie, naturali sensu opinabatur, hic nunc proprium esse etiam unigenito Deo accipit: non in deos fidem laxans, quia ex Deo Deum audit; non ad naturae diversitatem in Deum ex Deo decedens, quia plenum gratia et veritate Deum ex Deo discit; neque praeposterum ex Deo Deum sentiens, quia in principio apud Deum esse Deum comperit.
PL 10, 32Cそして、以前は自分の創造者の永遠、無限、姿について本性的な理解によって思い描いていたことが、ここでは独り子なる神にも固有であると受け取る。神々への信仰にゆるむのではない。神から出た神と聞くからである。神から出た神について、本性の相違へと逸れるのでもない。恩寵と真理に満ちた神が神から出たと学ぶからである。また神から出た神を、後から生じた者と思うのでもない。初めに神とともにある神だと知るからである。
De Trinitate libri XII 1.11.3
Rarissimam deinde hujus salutaris cognitionis fidem esse, sed maximum praemium noscit: quia et sui non receperunt, et recipientes in filios Dei aucti sunt, non ortu carnis, sed fidei.
PL 10, 32Cさらに、この救いの認識への信仰はきわめてまれであるが、その報いは最大であると知る。自分の者たちは受け入れなかったが、受け入れた者たちは、肉の生まれによらず、信仰の生まれによって、神の子らへと高められたからである。
De Trinitate libri XII 1.11.4
Esse autem filios Dei, non necessitatem esse, sed potestatem: quia proposito universis Dei munere, non natura gignentium afferatur, sed voluntas praemium consequatur.
PL 10, 33Aまた、神の子らであることは必然ではなく権力であると知る。神の賜物がすべての者に差し出されているとき、生む者たちの本性が携えるのではなく、意志が報いを得るからである。
De Trinitate libri XII 1.11.5
Ac ne id ipsum, quod unicuique esse Dei filio fit potestas, in aliquo infirmitatem fidei trepidae impediret; quia per sui difficultatem aegerrime speretur, quod et magis optatur, et minus creditur: Verbum Deus caro factum est, ut per Deum Verbum carnem factum caro proficeret in Deum Verbum.
PL 10, 33Aそして、各人に神の子となる権力が与えられているというそのこと自体が、おののく信仰の弱さにとって何らかの妨げとならないように、言葉なる神は肉となった。より望まれるがより信じられないものは、それ自体の難しさのゆえに、きわめて希望しがたいからである。そして肉となったのは、肉が、肉となった神なる言葉によって、神なる言葉へと進むためである。
De Trinitate libri XII 1.11.6
Ac ne Verbum caro factum aut aliquid aliud esset quam Deus Verbum, aut non nostri corporis caro esset, habitavit in nobis: ut dum habitat, non aliud quam Deus maneret; dum autem habitat in nobis, non aliud quam nostrae carnis Deus caro factus esset; per dignationem assumptae carnis non inops suorum, quia tamquam unigenitus a Patre plenus gratiae et veritatis, et in suis perfectus sit, et verus in nostris.
PL 10, 33Aまた、肉となった言葉が、神なる言葉以外の何かであることも、我々の体の肉でないこともないように、言葉は我々のうちに住んだ。住むあいだは神以外のものにとどまらず、我々のうちに住むあいだは、肉となった神は、我々の肉以外の肉ではなかった。へりくだって肉を身に受けたことによって、自分のものを欠くことなく、父から出た独り子として恩寵と真理に満ち、自分のうちで完全であり、我々のうちで真であるからである。