ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber XII, Caput XI 第XII巻 第XI章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 440A · 2 sectiones

De Trinitate libri XII 12.11.1

1

Propheta facturam non dicit, quem Deus testatur filium. --Natura igitur humanae consuetudinis non sinit, sed nec Dominicae doctrinae sententia patitur, magistro discipulum praeesse, vel servum imperare domino: quod alterum alteri et per ignorantiam subjaceat, ut ignarus scienti; et per conditionem infirmum sit, ut dominatui servitus.

PL 10, 440A

預言者は、神が子と証しする者を、作られたものとは言わない。――人間の慣わしの本性は、また主の教えの言葉も、弟子が師の上に立つこと、あるいは僕が主人に命じることを許さない。一方は他方に、無知な者が知る者に従うように無知によって従属し、また隷属が支配に対するように、身分によって弱い立場にあるからである。

De Trinitate libri XII 12.11.2

2

Quae cum ita esse commune judicium sit; cujus nunc nos temeritatis exemplo Deum creaturam, et filium facturam et dicemus et existimabimus: cum nusquam nobis hoc de se et Magister et Dominus servus ac discipulis suis locutus sit, neque nativitatem suam aut creationem aut facturam docuerit? sed et Pater nihil umquam aliud quam filium testatus sit, et Filius nihil aliud quam proprium sibi Deum patrem professus sit? natum utique, non factum aut creatum se asserens, sicuti ait: Omnis qui diligit Patrem, diligit et Filium, qui natus est ex eo (Joan. V, 1) .

PL 10, 440A

これが共通の判断であるなら、我々は今、どのような無謀の例に倣って、神を被造物と、子を作られたものと語り、考えるのだろうか。師であり主である彼が、僕たち〔底本は servus。servis と読む〕と弟子たちに、自分についてこのことを決して語ったことはなく、自分の誕生を、創造とも作られたものとも教えなかったのに。そして父は、子と証しする以外のことを決して言わず、子は、父なる神を自分に固有の神と告白する以外のことを言わなかったのに。彼は自分が生まれた者であって、作られた者でも造られた者でもないと主張するのであり、こう言っている、「父を愛する者はみな、彼から生まれた者をも愛する」(ヨハネ5:1)。