De Trinitate libri XII 2.20.1
Qui omnia in Verbo creata. Verbum non successive, sed nascendo perfectum existit. --Cum ergo omnia per ipsum, subveni et enarra, quid non sine eo factum sit. Quod factum est in eo, vita est (Joan. I, 4) .
PL 10, 63B万物が言葉において造られたこと〔底本は Qui。Quod の意に解した〕。言葉は、順を追ってではなく、生まれることによって完全なものとして存在するに至る。――それゆえ、万物が彼を通してあるのなら、何が彼なしには作られなかったのかを、助けて語ってくれ。「作られたものは、彼のうちにあって命である」(ヨハネ1:4)。
De Trinitate libri XII 2.20.2
Hoc igitur non sine eo, quod in eo factum est: nam id quod in eo factum est, etiam per eum factum est. Omnia enim per ipsum et in ipso creata sunt (Coloss. I, 16) . In ipso autem creata, quia nascebatur creator Deus.
PL 10, 63Bそれゆえ、彼のうちに作られたものは、彼なしにではない。彼のうちに作られたものは、彼を通しても作られたからである。「万物は彼によって、彼のうちに造られた」(コロサイ1:16)。彼のうちに造られたというのは、創造者なる神が生まれつつあったからである。
De Trinitate libri XII 2.20.3
Sed etiam ex hoc sine eo nihil factum est, quod in eo factum est, quia nascens Deus vita erat: et qui vita erat, non postea quam est natus, effectus est vita; non enim in eo aliud est quod natum est, et aliud est quod natus accepit.
PL 10, 63Bしかしまた、「彼なしには何も作られなかった」のは、彼のうちに作られたからでもある。生まれつつある神は、命であったからである。そして命であった者は、生まれた後に命になったのではない。彼のうちには、生まれたものと、生まれた者が受けたものとが、別々にあるのではない。
De Trinitate libri XII 2.20.4
Non habent inter se tempus et nativitas et profectus. Sed nihil sine se fiebat ex iis quae in eo fiebant, quia vita est ( supple is) in quo fiebant, et Deus qui a Deo natus est, non postea quam natus est, sed nascendo Deus exstitit.
PL 10, 63B誕生と成長とは、そのあいだに時を持たない。しかし、彼のうちで成りつつあったものの何ものも、彼なしには成らなかった。それらがそのうちで成りつつあった者(「彼」を補え)は、命だからである。そして神から生まれた神は、生まれた後にではなく、生まれることにおいて神として存在するに至った。
De Trinitate libri XII 2.20.5
Nascens enim a vivente vivus, a vero verus, a perfecto perfectus, non sine potestate nativitatis suae natus est, nativitatem videlicet suam non postea sentiens, sed se Deum in eo ipso quod Deus ex Deo nascebatur intelligens.
PL 10, 63C実際、生ける者から生きた者として、真なる者から真なる者として、完全な者から完全な者として生まれつつあった彼は、自らの誕生の権力なしに生まれたのではない。すなわち彼は、自らの誕生を後になって知るのではなく、神が神から生まれつつあるまさにそのことにおいて、自らが神であることを理解していたのである。
De Trinitate libri XII 2.20.6
Hoc unigenitus ab ingenito: hoc, Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30) : hoc in confessione Patris et Filii Deus unus: hoc Pater in Filio, et Filius in Patre. Hinc, Qui me vidit, vidit et Patrem (Joan. XIV, 9) .
PL 10, 63Cこれが、生まれざる者から出た独り子である。これが、「私と父とは一つである」(ヨハネ10:30)である。これが、父と子の告白における、一つの神である。これが、子における父、父における子である。ここから、「私を見た者は、父をも見た」(ヨハネ14:9)。
De Trinitate libri XII 2.20.7
Hinc, Omnia quae habet Pater, dedit Filio (Joan. XVI, 15) . Hinc, Sicut habet Pater vitam in semetipso, ita dedit Filio vitam habere in semetipso (Joan. V, 26) . Hinc, Nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem nisi Filius (Matth. XI, 27) . Hinc, In ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II, 9) .
PL 10, 63Cここから、「父が持つものはすべて、子に与えた」(ヨハネ16:15)。ここから、「父が自らのうちに命を持つように、そのように、子にも自らのうちに命を持つことを与えた」(ヨハネ5:26)。ここから、「父のほかに子を知る者はなく、子のほかに父を知る者はない」(マタイ11:27)。ここから、「彼のうちに、神性の充満がすべて、体をもって宿っている」(コロサイ2:9)。