De Trinitate libri XII 2.13.1
Eadem piscatori revelata. Verbum est a tempore liberum. --Exspectate itaque nihil minus claudorum cursu, caecorum visu, fuga daemonum, vita mortuorum.
PL 10, 60A同じことが漁師に啓示されたこと。言葉は時から自由であること。――それゆえ諸君は、足の不自由な者たちの走ること、盲人たちの視力、悪霊たちの逃走、死者たちの生命に、少しも劣らぬものを期待するがよい。
De Trinitate libri XII 2.13.2
Consistit enim mecum, in patrocinium editarum superius difficultatum, piscator egens, ignarus, indoctus, manibus lino occupatus, veste uvida, pedibus limo oblitus, totus e navi.
PL 10, 60A実際、先に述べた難題の弁護のために、私とともに立つのは、貧しく、無知で、学のない漁師、手は網の亜麻糸でふさがり、衣は濡れ、足は泥にまみれ、全身が舟から上がったばかりの者である。
De Trinitate libri XII 2.13.3
Quaerite et intelligite, utrum mirabilius fuerit mortuos excitasse, an imperito scientiam doctrinae istius intimasse. Ait enim: In principio erat Verbum (Joan. I, 1) . Quid est istud, in principio erat?
PL 10, 60B諸君は探求し、理解せよ。死者を起こしたことと、無学な者にこの教えの知を授けたことと、どちらがより驚くべきであったかを。彼は言う。「初めに言葉があった」(ヨハネ1:1)。この「初めにあった」とは何か。
De Trinitate libri XII 2.13.4
Transeuntur tempora, transmittuntur saecula, tolluntur aetates. Pone aliquod quod voles tua opinione principium: non tenes tempore, erat enim unde tractatur.
PL 10, 60B時は通り過ぎられ、世々は越えられ、時代は取り去られる。あなたの考えで、望むままの何かを始まりとして置いてみよ。あなたはそれを、時においてとらえてはいない。それについて論じられているものは、すでにあったのだから。
De Trinitate libri XII 2.13.5
Respice ad mundum, intellige quid de eo scriptum sit: In principio fecit Deus coelum et terram (Gen. I, 1) . Fit ergo in principio quod creatur, et aetate continens quod in principio continetur ut fieret.
PL 10, 60B世界を見よ。それについて何と書かれているかを理解せよ。「初めに神は天と地を作った」(創世記1:1)。それゆえ、造られるものは始まりにおいて成り、始まりにおいて成るために包まれているものは、時代のうちに包み込まれている〔aetate continens quod … ut fieret の取り方は定かでない〕。
De Trinitate libri XII 2.13.6
Meus autem piscator illitteratus, indoctus, liber a tempore, solutus a saeculis est, vicit omne principium: erat enim quod est, neque in tempore aliquo concluditur ut coeperit, quod erat potius in principio, quam fiebat.
PL 10, 60Bしかし私の漁師は、文字も学もなく、時から自由で、世々から解き放たれており、あらゆる始まりに勝った。言葉は、今あるところのものであったからである。それは、始まったと言えるように、何らかの時のうちに閉じ込められることもない。それは、成るというより、むしろ初めにあったのである。