ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber VII, Caput XVI 第VII巻 第XVI章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 211C · 6 sectiones

De Trinitate libri XII 7.16.1

1

Filii nativitas et cum Patre aequalitas ex ipsius dictis. Divinitatis Christi diversa argumenta simul pertractantur. --Quamquam igitur hujus intelligentiae nostrae judicia cum humani sensus opinione communia sint, ut et nativitas naturae habeat aequalitatem, et ubi aequalitas est, neque alienum aliquid a se possit esse, nec solum; tamen ex ipsis dictis dominicis hujus quoque sermonis nostri fides affirmanda est, ne temeritas contradicendi, sub libertate diversae in nominibus intelligentiae, audeat professionibus divini de se testimonii contraire.

PL 10, 211C

子の誕生と父との等しさは、彼自身の言葉による。キリストの神性の様々な論拠が同時に論じられる。――それゆえ、我々のこの理解の判断は、人間の理解の通念と共通であり、誕生は本性の等しさを持ち、等しさのあるところには、自らと異質なものも、孤独なものもありえないが、それでも、主自身の言葉によって、我々のこの論述の信仰も確証されねばならない。名についての異なる理解の自由のもとで、反論する無謀が、自らについての神の証言の告白に逆らうことをあえてしないためである。

De Trinitate libri XII 7.16.2

2

Respondit enim Dominus: Non potest Filius ab se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem: quaecumque enim ille facit, eadem et Filius facit similiter.

PL 10, 212A

主は答えた。「子は、父がしているのを見なければ、自分からは何もすることができない。父がすることは何であれ、同じことを子も同様にするからである。」

De Trinitate libri XII 7.16.3

3

Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei quae ipse facit: et majora horum opera demonstrabit ei, ut vos admiremini. Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat.

PL 10, 212A

「父は子を愛し、自らがすることをすべて彼に示す。そしてこれらよりも大きな業を彼に示すだろう。汝らが驚くためである。父が死者を起こして生かすように、子も、望む者を生かす。」

De Trinitate libri XII 7.16.4

4

Nec enim Pater judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio, ut omnes honorificent Filium sicut honorificant Patrem. Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum (Ibid. 19, et seqq.) .

PL 10, 212A

「父はだれをも裁かず、すべての裁きを子に与えた。すべての者が、父を敬うように子を敬うためである。子を敬わない者は、彼を遣わした父を敬わない。」(ヨハネ5:19以下)

De Trinitate libri XII 7.16.5

5

Propositionis quidem ordo id exigebat, ut singula quaeque genera singularum quarumcumque causarum pertractarentur; ut quia Deum esse Dominum nostrum Jesum Christum Dei filium, nomine, nativitate, natura, potestate, professione didicissemus, demonstratio nostra gradus singulos dispositionis propositae percurreret: sed nativitatis id natura non patitur, quae in se et nomen, et naturam, et potestatem, et professionem sola complectitur.

PL 10, 212B

提示の順序は、個々の種類の個々の論点がそれぞれ論じられることを求めていた。すなわち、我々の主イエス・キリスト、神の子が神であることを、名、誕生、本性、権力、告白によって学んだ以上、我々の論証は、示された配列の段階を一つずつ進むべきであった。しかし誕生の本性はそれを許さない。それは自らのうちに、名も、本性も、権力も、告白も、ただ一つで包んでいるからである。

De Trinitate libri XII 7.16.6

6

Sine his enim nativitas non erit; quia in se haec omnia nascendo contineat. Hanc igitur tractantes, incidimus in eam necessitatem, ut superius commemorata ad ordinem tractatus proprii differre non liceat.

PL 10, 212B

これらなしには誕生はないからである。誕生は、生まれることにおいてこれらすべてを自らのうちに含む。それゆえ、これを論ずるにあたって、我々は、上に挙げたものを独自の論述の順序へと後回しにしてはならないという必要に陥った。