De Trinitate libri XII 7.1.1
Hic liber superioribus praestat. Scribendi causae. Haereticorum subtilitas. --Septimus hic nobis adversum novae haereseos vesanam temeritatem liber scribitur: caeteris quidem anterioribus numero posterior, sed ad perfectae fidei sacramentum intelligendum aut primus, aut maximus.
PL 10, 198Aこの巻は先の諸巻にまさる。執筆の理由。異端者の巧妙さ。――新たな異端の狂った無謀に対して、我々はこの第七巻を書く。他の先立つ諸巻より番号の上では後であるが、完全な信仰の秘義を理解するためには、第一か、あるいは最大のものである。
De Trinitate libri XII 7.1.2
In quo non ignoramus quam difficile atque arduum iter doctrinae evangelicae scandamus. A quo quamvis consciae infirmitatis nostrae trepidatione revocemur; tamen fidei aestu incitati, et haereticorum furore commoti, et periculo ignorantium perturbati, quae loqui non audemus, silere non possumus: utriusque discriminis metu subditi, ne destitutae veritatis rea in nobis sit aut taciturnitas, aut praedicatio.
PL 10, 198Aこの巻で我々が、福音の教えのいかに困難で険しい道を登ろうとしているかを、知らないわけではない。そこからは、自らの弱さを自覚する怖れによって引き戻されはするが、それでも、信仰の熱に駆り立てられ、異端者たちの激怒に動かされ、無知な者たちの危うさに心を乱されて、語る勇気のないことを黙しているわけにもいかない。我々は二つの危険への恐れのもとにある。見捨てられた真理に対する咎が、沈黙であれ宣べ伝えであれ、我々のうちにあってはならないからである。
De Trinitate libri XII 7.1.3
Incredibilibus etenim se corrupti ingenii artibus haeretica subtilitas circumegit: primum ut fingeret religionem, deinde ut omnium simplicium aurium securitatem verbis falleret, tum praeterea ut se prudentiae saeculi coaptaret, postremo ut veritatis intelligentiam per speciem editae rationis averteret.
PL 10, 199C実に異端の巧妙さは、堕落した才知の信じがたい技巧によって身をめぐらせた。第一に信心を装うため、次にすべての素朴な耳の安心を言葉で欺くため、さらに世の知恵に自らを合わせるため、最後に、示された理の外観によって真理の理解を逸らすためである。
De Trinitate libri XII 7.1.4
Nam protestata (in epistola lib. IV et VI relata) Deum unum, mentita pietatem est; professa rursus Dei filium, audientes fefellit in nomine; dicens etiam non fuisse ante quam nascitur, mundi sapientiae satisfecit; indemutabilem quoque et incorporeum Deum confitens, nativitatem Dei ex Deo per demonstrationem subdolae rationis exclusit: nostris adversum nos usa doctrinis, et Ecclesiae fide contra Ecclesiae fidem pugnans, gravissimo adversum nos vel responsionis vel silentii periculo comparato, dum per ea quae non negantur, ea praedicat quae negantur.
PL 10, 199Cすなわち、唯一の神を宣言しては(第4巻と第6巻に引かれた書簡において)敬虔を偽り、また神の子を告白しては、聞く者を名において欺いた。生まれる前には存在しなかったと言っては世の知恵を満足させ、不変で非物体的な神を告白しては、狡猾な理の論証によって神からの神の誕生を排除した。我々の教えを我々に対して用い、教会の信仰をもって教会の信仰に戦い、我々に対して、応答するにせよ沈黙するにせよ最も重い危険を用意した。否定されていない事柄を通して、否定されている事柄を宣べ伝えているのである。