ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber XII, Caput XV 第XII巻 第XV章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 441B · 8 sectiones

De Trinitate libri XII 12.15.1

1

Israel non proprius filius, sed proprius primogenitus. Non est proprie filius qui sit cum non fuisset. --Ergo populus Israel nascitur, ut fiat: neque per id quod nasci dicitur, non intelligitur et fieri.

PL 10, 441B

イスラエルは固有の子ではなく、固有の長子である。存在していなかった者が存在するようになった場合、固有の意味で子ではない。――それゆえ、イスラエルの民は、作られるという仕方で生まれるのである。生まれると言われることによって、作られることが理解されないわけではない。

De Trinitate libri XII 12.15.2

2

Ex adoptione enim est filius, non ex generatione; neque ei proprietas, sed nuncupatio est. Nam licet primogenitus meus de eo scriptum sit; longe tamen multumque differt, Filius meus dilectus, et Filius primogenitus meus.

PL 10, 441C

彼は養子縁組による子であって、生成による子ではない。彼に属するのは固有性ではなく、呼び名である。彼について「私の長子」と書かれているとしても、「私の愛する子」と「私の長子である子」とは、遠く大きく異なる。

De Trinitate libri XII 12.15.3

3

Ubi enim nativitas est, ibi Filius meus dilectus: ubi vero electio ex gentibus est, et adoptio per voluntatem est, ibi Filius primogenitus meus. Hic quod suus est, ad primogenitum est: illic quod suus est, ad filium est.

PL 10, 441C

誕生のあるところには「私の愛する子」がある。異邦人の中からの選びがあり、意志による養子縁組があるところには、「私の長子である子」がある。後者では「その者自身の」ということが長子に係り、前者では「その者自身の」ということが子に係る。

De Trinitate libri XII 12.15.4

4

Et in nativitate filius primum suus et sic dilectus; et in electione filius primum primogenitus, et sic postea suus: ut, adoptato ex omnibus populis filio Israel proprium esset, quod primogenitus est; nato vero uni Deo manifestum sit proprium esse, quod filius sit.

PL 10, 441C

また誕生においては、子はまず自分自身のものであり、そのうえで愛される。選びにおいては、子はまず長子であり、そのうえで後に自分自身のものとなる。すべての民から養子とされた子であるイスラエルには、長子であることが固有であり、唯一の神から生まれた者には、子であることが固有であることが明らかである、ということになる。

De Trinitate libri XII 12.15.5

5

Non est itaque vera et perfecta nativitas, ubi deputatur magis, quam generatur: quia non ambiguum est eum populum, qui in filium nascatur, et fieri.

PL 10, 442A

それゆえ、生成されるよりも見なされる場合には、真の完全な誕生はない。子へと生まれる民が、作られてもいることは疑いがないからである。

De Trinitate libri XII 12.15.6

6

Quod autem fit cum non fuisset, et per id quod factum est dicitur nasci; non est in eo vera nativitas, quia ante aliud quam natum est fuerit.

PL 10, 442A

存在していなかったものが作られ、作られたことによって生まれると言われる場合、そこには真の誕生はない。生まれる以前に、別のものとしてあったからである。

De Trinitate libri XII 12.15.7

7

Et idcirco non fuit antequam nasceretur, id est, antequam fieret: quia qui ex gentibus filius est, gens est ante quam filius: ac per id non vere filius, quia non semper filius.

PL 10, 442A

そしてそれゆえ、生まれる前には存在しなかった、つまり作られる前には存在しなかったのである。異邦人の中から子となる者は、子となる前には異邦の民だからである。したがって、まことの子ではない。つねに子であるわけではないからである。

De Trinitate libri XII 12.15.8

8

Unigenitus autem Deus neque non fuit aliquando non filius, neque fuit aliquid ante quam filius, neque quidquam aliquid ipse nisi filius. Atque ita qui semper est filius, non reliquit id de se intelligentiae, ne aliquando non fuerit.

PL 10, 442A

しかし独り子なる神は、かつて子でなかったということはなく、子である前に何かであったということもなく、子であること以外の何ものでもない。こうして、つねに子である者は、かつて存在しなかったという理解を、自らについて残さなかった。