De Trinitate libri XII 7.12.1
Thomas eum confitetur Deum, illaesa Dei unius fide. Thomas Deum natura profitetur. Neque hoc nomen recusat Christus. --Et videamus an hanc Evangelistae praedicationem, apostoli Thomae confessio consequatur, cum ait, Dominus meus et Deus meus (Joan, XX, 28).
PL 10, 208Cトマスは彼を神と告白するが、唯一の神への信仰は損なわれない。トマスは神を本性において告白する。キリストもこの名を拒まない。――そして、福音書記者のこの宣教に、使徒トマスの告白が従っているかを見よう。彼は言う。「私の主、私の神よ」(ヨハネ20:28)。
De Trinitate libri XII 7.12.2
Deus igitur suus est, quem Deum confitetur. Et certe dictum non ignorabat a Domino: Audi, Israel, Dominus Deus tuus unus est (Deut. VI, 4) : et quomodo apostolica fides principalis immemor est facta mandati, ut Deum Christum confiteretur, cum in unius Dei esset confessione vivendum?
PL 10, 209Aそれゆえ、彼が神と告白する者は、彼自身の神である。そして彼は、主から語られたことを、確かに知らないわけではなかった。「聞け、イスラエルよ、汝の主なる神は唯一である」(申命記6:4)。使徒の信仰は、唯一の神の告白のうちに生きるべきであったのに、キリストを神と告白するにあたって、なぜ第一の戒めを忘れたことになるのか。
De Trinitate libri XII 7.12.3
Sed Apostolus totius sacramenti fidem per virtutem resurrectionis intelligens, cum frequenter audisset: Ego et Pater unum sumus; et: Omnia quae Patris sunt, mea sunt; et: Ego in Patre, et Pater in me (Joan. X, 30; XVI, 15; XIV, 11) : jam sine fidei periculo naturae nomen confessus est: quia ab unius Dei patris professione religio non excideret Deum confessa Dei filium, cum in filio Dei non nisi paternae naturae veritas crederetur; nec sub alterius Dei impia confessione fides naturae periclitaretur unius, quia non alterius Dei naturam perfecta Dei nativitas attulisset.
PL 10, 209Aしかし使徒は、復活の力によって全秘義の信仰を悟り、「私と父は一つである」「父のものはすべて私のものである」「私は父のうちにあり、父は私のうちにある」(ヨハネ10:30、16:15、14:11)としばしば聞いていたので、もはや信仰の危険なしに本性の名を告白した。神の子を神と告白した敬虔は、唯一の神なる父の告白から外れることがなかった。神の子においては、父の本性の真実でなければ信じられなかったからである。また、別の神という不敬虔な告白のもとで、一つの本性への信仰が危うくなることもなかった。完全な神の誕生は、別の神の本性をもたらしたわけではなかったからである。
De Trinitate libri XII 7.12.4
Veritatem igitur evangelici sacramenti Thomas intelligens, Dominum suum et Deum suum esse confessus est. Non hic honoris est nomen, sed naturae confessio est: rebus enim ipsis atque virtutibus Deum credidit.
PL 10, 209Bそれゆえトマスは、福音の秘義の真実を悟って、キリストを自分の主、自分の神であると告白した。ここにあるのは栄誉の称号ではなく、本性の告白である。彼は、事実そのものと力ある業によって、神と信じたからである。
De Trinitate libri XII 7.12.5
Et Dominus professionis hujus religionem non honoris esse docuit, sed fidei, dicens, Quia vidisti, credidisti: beati qui non viderunt, et crediderunt (Joan. XX, 29) . Videns enim Thomas credidit. Sed quid credidit quaeris?
PL 10, 209Bそして主は、この告白の敬虔が栄誉のものではなく信仰のものであると教えた。「汝は見たから信じた。見ずに信じる者たちは幸いである」(ヨハネ20:29)。トマスは見て信じたのである。しかし何を信じたのかと問うのか。
De Trinitate libri XII 7.12.6
Et quid aliud credidit quam professus est: Dominus meus et Deus meus? Resurrexisse enim per se ex mortuis in vitam, nisi Dei natura non potuit: et creditae religionis fides hoc est professa, quod Deus est.
PL 10, 209B彼は、「私の主、私の神」と告白したこと以外の何を信じただろうか。自らの力で死者の中から命へと復活することは、神の本性でなければできなかった。そして、信じられた敬虔の信仰は、彼が神であるということを告白したのである。
De Trinitate libri XII 7.12.7
Anne ergo nomen Dei non naturae res existimabitur, cum professio nominis fidem naturae creditae sit secuta?
PL 10, 209Cそれゆえ、神という名が本性の事柄でないと見なされることがあろうか。名の告白が、信じられた本性への信仰に続いたのだから。
De Trinitate libri XII 7.12.8
Nam utique religiosus filius, et qui non voluntatem suam sed ejus qui se miserat faceret, et qui non honorem suum sed ejus a quo venerat quaereret, honorem hujus in se nominis recusasset; ne quod ipse unum Deum praedicaverat, solveretur.
PL 10, 209C実際、敬虔な子は、自らの意志ではなく自分を遣わした者の意志を行い、自らの栄誉ではなく、自分がそこから来た者の栄誉を求めたのだから、自らにおけるこの名の栄誉を拒んだはずである。自らが唯一の神と宣べたことが、損なわれないようにである。
De Trinitate libri XII 7.12.9
Sed vere et apostolicae fidei mysterium confirmans, et naturae in se paternae nomen agnoscens, beatos esse docuit, qui cum se resurgentem e mortuis non vidissent, Deum tamen per resurrectionis intelligentiam credidissent.
PL 10, 209Cしかし彼は、まことに使徒の信仰の奥義を確証し、自らにおける父の本性の名を認めて、復活した自分を見なかったが、復活の理解によって彼を神と信じた者たちを、幸いであると教えた。