De Trinitate libri XII 6.38.1
Haereticorum sententia Petro ignota. Non alia nisi Petri fides. --An ne, o miser, quisquis hodie es, haeretice, beatiorem Petrum futurum fuisse existimas, si dixisset: Tu es Christus perfecta Dei creatura, et supereminens facturis omnibus factura, et qui ex nihilo esse coepisti, et per bonitatem Dei, qui bonus solus est, nomen filii adoptione meruisti, et qui non ex Deo natus es?
PL 10, 188A異端者たちの考えはペトロに知られていない。ペトロの信仰のほかに別の信仰はない。――おお、哀れな異端者よ、汝が今日誰であれ、もしペトロが、「汝は、神の完全な被造物キリストであり、あらゆる作られたものにまさる作られたもの、無から存在し始め、ただ一人善なる神の善意によって、養子によって子の名にふさわしくなり、神から生まれたのではない者である」と言っていたなら、ペトロはもっと幸いになっただろうと、汝は考えるのか。
De Trinitate libri XII 6.38.2
Et quaero a te, quid auditurus fuerit haec dicens, qui audita passione respondens, Propitius tibi, Domine, non erit istud (Matth. XVI, 22) , audierit sibi dici: Vade retro post me, satanas, scandalum mihi es (Ibid. 23) ?
PL 10, 188Bそして私は汝に問う。これを言っていたなら、彼は何を聞くことになっただろうか。彼は受難を聞いて、「主よ、汝に慈悲あれ。これは汝に起こらない」(マタイ16:22)と答えたとき、「私の後ろに退け、サタン、汝は私の躓きである」(マタイ16:23)と、自分に言われるのを聞いたのである。
De Trinitate libri XII 6.38.3
Nec Petro tamen humana ignorantia profecit ad crimen; non enim ei Pater adhuc omne passionis mysterium revelaverat: sed fides parva sententiam damnationis excepit. Cur igitur non hanc confessionis fidem Pater Petro revelavit, creaturam scilicet et adoptionem?
PL 10, 188Bそれでもペトロには、人間の無知が罪責へと進んだのではない。父は、彼にまだ受難の奥義のすべてを啓示していなかったからである。だが小さな信仰が、断罪の宣告を受けた。ではなぜ、父は、この告白の信仰を、すなわち被造物と養子を、ペトロに啓示しなかったのか。
De Trinitate libri XII 6.38.4
Invidit, credo, hic Petro Deus, ut in tempora posteriora dissimulans, haec nunc vobis novis praedicatoribus reservaret. Sit sane fides alia, si aliae claves regni coelorum sunt.
PL 10, 188B思うに、この点で神はペトロを妬み、後の時代のために隠しておき、これを今、新しい宣教者である諸君のために取っておいたのだ。確かに、天の国の鍵がほかのものであるなら、信仰もほかのものであってよい。
De Trinitate libri XII 6.38.5
Sit fides alia, si Ecclesia alia est futura, adversum quam portae inferni non praevalebunt. Sit fides alia, si erit alius apostolatus, ligata et soluta per se in terra, ligans in coelo atque solvens.
PL 10, 188C信仰はほかのものであってよい。もし、冥界の門が打ち勝てない教会が、ほかの教会として将来あるなら。信仰はほかのものであってよい。もし、ほかの使徒職があり、自らを通して地上で縛られ解かれたものが、天で縛り解くというなら。
De Trinitate libri XII 6.38.6
Sit fides alia, si Christus alius Dei filius, praeter quam qui est, praedicabitur. Sin vero haec fides sola, confessa Christum Dei filium, omnium beatitudinum gloriam meruit in Petro; necesse est ut ea, quae eum creaturam potius ex nihilo confitebitur, claves regni coelorum non adepta, et extra fidem ac virtutem apostolicam constituta, nec Ecclesia sit illa, nec Christi.
PL 10, 188C信仰はほかのものであってよい。もし、実在する者とは別の、ほかの神の子キリストが宣べ伝えられるなら。だが、もし、キリストを神の子と告白した、この信仰だけが、ペトロにおいてあらゆる幸いの栄光にふさわしいとされたのなら、むしろ彼を無からの被造物と告白するであろう教会は、天の国の鍵を得ておらず、使徒の信仰と力の外に置かれているのであって、それは教会ではなく、キリストのものでもない、ということが必然である。