ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber IV, Caput XXII 第IV巻 第XXII章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 113A · 4 sectiones

De Trinitate libri XII 4.22.1

1

Conclusio eorum quae a num. 16 probata sunt. --Non ignoramus autem multa et maxima ad absolutionem horum dictorum esse reliqua: sed dilata a nobis potiusquam dissimulata habentur; plenior namque eorum tractatus propositionibus caeteris reservatur.

PL 10, 113A

第16節から証明されたことの結論。――だが我々は、これらの言葉の完結のために、多くの、しかも重要な事柄が残されていることを知らないわけではない。しかしそれらは、隠されたのではなく先送りされたものと見なされる。それらのより詳しい扱いは、ほかの論題のために取っておかれるからである。

De Trinitate libri XII 4.22.2

2

Nunc enim tantum ad id respondetur, quod in expositione fidei suae, vel potius perfidiae, ab impiis dictum est, unum tantum Deum a Moyse praedicatum.

PL 10, 113B

今は、不敬な者たちがその信仰の表明、というよりむしろ不信の表明において、モーセによって唯一の神だけが説かれたと言ったこと、それにのみ答えているからである。

De Trinitate libri XII 4.22.3

3

Et vere ita praedicatum meminimus, quia unus Deus est ex quo omnia: sed non propterea ignorandum esse, quia Filius Deus est; cum idem Moyses Deum et Deum toto Operis sui corpore sit professus.

PL 10, 113B

そして、そのように説かれたことは、まことにそのとおりだと我々は思い起こす。万物がそこから出る神は唯一だからである。だがそれゆえに、子が神であることを知らずにいてよいことにはならない。同じモーセが、その著作の全体にわたって、神と神を告白したからである。

De Trinitate libri XII 4.22.4

4

Igitur videndum est, quomodo et electio et legislatio Deum et Deum pari confessionis ordine praedicet.

PL 10, 113B

それゆえ、選びと立法とが、どのようにして神と神を、等しい告白の順序で宣べているかを見なければならない。