ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus

Prologus, Caput I 序 第I章

Ambrose of Milan · Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus · PL 15, 1851A · 5 sectiones

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus prol.1.1

1

[1851] Osculetur me osculo oris sui (Cant. I, 1) : non hic foeditatis incentiva, sed castitatis celebrantur mysteria; ubi spiritualiter agitur et affectuali quadam contemplatione de nuptiis et conjunctione Christi et Ecclesiae, increati spiritus et creati, carnis et spiritus.

PL 15, 1851A

〔ミーニュはこの前に編者の告知(LECTORI)を刷るが、編者の文章なので訳さない〕「彼が口の口づけで私に口づけするように」(雅歌1:1)。ここで祝われているのは、醜悪さを煽るものではなく、貞潔の奥義である。そこでは、霊的に、またある情愛の観想によって、キリストと教会の、造られざる霊と造られた霊の、肉と霊の、婚礼と結合が扱われている。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus prol.1.2

2

Circumcidamus ergo cor nostrum: nihil vile, nihil corporeum quaeramus; vile autem omne terrenum.

PL 15, 1851A

それゆえ、我々の心に割礼を施そう。卑しいものも、体に属するものも、何一つ求めまい。およそ地上のものは卑しいからである。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus prol.1.3

3

Nihil ergo terrenum, nihil carnale, nihil saeculare, nihil corporeum, nihil leve atque mutabile in his eloquiis constituamus coelestibus: Eloquia enim Domini eloquia casta; ut in his coelestium mysteriorum immaculata et pudica sinceritas spiritali interpretatione resplendeat.

PL 15, 1851A

それゆえ、地上のもの、肉的なもの、世俗のもの、体に属するもの、軽く移ろいやすいものを、これら天の言葉の中に何一つ据えまい。「主の仰せは清い仰せ」だからである。それは、これらにおいて、天の奥義の汚れなく慎ましい純粋さが、霊的な解釈によって輝くためである。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus prol.1.4

4

Non adulterina quadam opinione misceamus terrena divinis, et illud inviolabile sacramentum propheticae visionis aut perennis oraculi, naturae nostrae aestimatione violemus: sive enim de osculis, sive de talibus, totum decet, quidquid defertur religioni; ut nullum obsequium quod proficiat ad cultum et observantiam Christi erubescamus: sicut in illa saltatione David ante arcam; non enim illa deliciarum comes fuit atque luxuriae saltatio, sed quod unusquisque corpus attollat impigrum, nec humi pigra jacere membra, vel tardis sinat torpere vestigiis.

PL 15, 1851A

不純な思い込みによって、地上のものを神的なものに混ぜることをすまい。また、預言の幻、あるいは永続する託宣の、あの侵すべからざる秘義を、我々の本性による見積もりによって汚すこともすまい。口づけについてであれ、そのようなものについてであれ、宗教に捧げられるものはすべてふさわしいからである。それは、キリストへの礼拝と崇敬に資するいかなる奉仕をも、我々が恥じないためである。ダビデが箱の前で踊ったあの踊りがそうである。あの踊りは、悦楽の連れでも放縦の踊りでもなく、各人が体を機敏に起こし、肢体を地に怠惰に横たえることも、のろい足取りで鈍らせることも許さない、ということであった。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus prol.1.5

5

Hoc enim nos magisterium non invenimus, sed accepimus; sic instituit ordinem mystici carminis, doctrina coelestis.

PL 15, 1852A

我々はこの教えを見いだしたのではなく、受けたのである。こうして天の教えは、奥義の歌の秩序を定めた。