Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.38.1
Quod si scias te, et cognoscas quia peccato obnoxia es, exeundum in calcaneis gregum est tibi. Exi ergo nuda pede, et pasce haedos tuos in tabernaculis pastorum.
PL 15, 1866Cだが、もし汝が自分を知り、自分が罪に責めを負う者だと認めるなら、汝は群れの踵に従って出て行かねばならない。それゆえ、裸足で出て行け。そして「汝の子山羊を、牧者たちの天幕で飼え」。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.38.2
Qui sine peccato est, agnos pascit, oves pascit: quae autem peccato obnoxia est, pascat haedos qui a sinistris sunt; non enim potest esse in dextera pastoris boni. Sequatur magis dicentem Petro: Veni retro me, Satana (Marc. VIII, 33) .
PL 15, 1866C罪の無い者は子羊を飼い、羊を飼う。だが、罪に責めを負う者は、左にいる子山羊を飼うがよい。善い牧者の右にいることはできないからである。むしろ、ペトロに向かって「私の後ろに来い、サタンよ」(マルコ8:33)と言う者に従うがよい。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.38.3
Sequendo Petrus meruit in dextera collocari; ideoque ei dicitur: Pasce agniculos meos (Joan. XXI, 16) . Sed quo exeat audi: Ad tabernacula, inquit, pastorum, hoc est, ad gentes, ad dispersionem.
PL 15, 1866C従うことによって、ペトロは右に置かれるにふさわしいとされた。それゆえ彼に言われる。「私の小さな子羊たちを飼え」(ヨハネ21:16)。だが、どこへ出て行くのかを聞け。「牧者たちの天幕へ」と言う。すなわち、諸国民へ、離散へ、ということである。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.38.4
Ideoque dixit: Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis (Zach. XIII, 7) ; ut repleatur totus orbis terrarum grege Christi, significans tunc fore salvam Synagogam, cum se huic dispersioni et ipsa sociaverit, quae replevit hunc mundum; tabernacula enim pastorum sunt regna terrae.
PL 15, 1866Dそれゆえ、こう言った。「私は牧者を打つ。そして群れの羊は散らされるであろう」(ゼカリヤ13:7)。全地がキリストの群れで満たされるためである。これは、会堂自身もこの世界を満たしたこの離散に加わるとき、そのとき会堂は救われるであろう、ということを示している。牧者たちの天幕とは、地上の王国のことだからである。