Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.56.1
Ex his ergo Sponsae languentis comprehendamus affectum. Videre Dei vultum quasi innocens, velut quodam vultu conscientiae desiderabat, aperire ei faciem mentis internae, et cognosci plenius gestiebat.
PL 15, 1933Aゆえに、これらから、病む花嫁の心の動きを理解しよう。彼女は、いわば無実の者として、良心の顔とでもいうものによって神の顔を見ることを望み、内なる精神の顔を神に開き、いっそう十分に知られることを熱望した。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.56.2
Amor impatiens, diu noctuque meretricias fores pulsans, si diutius potiendi desideria differuntur, ipsa deficit exspectatione, dum sperat: in quo utique non finis amoris, sed incrementum est.
PL 15, 1933B待ちきれぬ愛は、昼も夜も、遊女の戸口を叩き、手に入れたいという望みがさらに引き延ばされるなら、待ち望みつつ、その待つことによって自ら衰え果てる。ここにあるのは、愛の終わりではなく、むしろ愛の増し加わりである。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.56.3
Et quidquid est desiderabile, si non contingat desideranti, deficit in illud, et quasi ipsam deponit animam qui desiderat; si tamen spes proprior assurgat, dat vires spes proxima; si autem absentia sit dilecti, eo ipso quo absentem desiderat, quae concupivit, animae suae patitur defectionem.
PL 15, 1933B望ましいものは何であれ、望む者に与えられないなら、その者はそれを求めて衰え果て、望む者は、いわば魂そのものを投げ出す。ただし、望みがより近くに立ち上がるなら、近づいた望みは力を与える。だが、愛する者が不在であれば、不在の者を望むというそのことによって、恋い焦がれた者は、自らの魂の衰え果てを被る。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.56.4
Itaque quanto longius est illud quod desideratur, tanto magis deficit qui desiderat. Id ergo deficere est, in id unumquemque totis studiis migrare, quod diligat; illud cogitat, illi adhaeret, illud personat, quod receperit diligendum, in id quadam animae defectione transfunditur.
PL 15, 1933Bそれゆえ、望まれるものが遠いほど、望む者はいっそう衰え果てる。ゆえに衰え果てるとは、人が全力を尽くして、自分が愛するもののうちへ移り行くことである。愛すべきものとして受け入れたものを思い、それに結びつき、それを語り立て、魂のある種の衰え果てによって、そのものの中へ注ぎ込まれる。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.56.5
Ut si mater filii exspectet praesentiam, quemadmodum exspectabat Tobiae uxor filium peregrinantem; deficiens a desiderio, et in angustiis constituta, et tamquam resoluta videbatur (Tob. X, 3 et seq.) . Quid enim aliud nisi defectum quemdam ejus verba significant?
PL 15, 1933Cたとえば、母が子の帰りを待つ場合のようにである。トビアの妻〔『トビト記』のトビトの妻〕が旅に出た子を待っていたとき、彼女は望みのあまり衰え果て、苦悩のうちに置かれ、いわば解けてしまったように見えた(トビト記10:3以下)。いったい、彼女の言葉は、ある種の衰え果てのほかに何を意味しているだろうか。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.56.6
Sed quo magis lassatur affectus, eo amplius amor crescit; et quo diutius abest qui desiderat, eo exspectantis desideria majore quadam vi amoris ignescunt. Caro deficit, sed cupiditas alitur et augetur.
PL 15, 1933Cだが、心の動きが疲れるほど、愛はいよいよ増す。望む者が〔相手から〕長く離れているほど、待つ者の望みは、愛のいっそう大きな力によって燃え上がる。肉は衰え果てるが、切望は養われ、増大する。