ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus

Cant. I, Caput L 雅歌1章の講解 第L章

Ambrose of Milan · Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus · PL 15, 1870B · 4 sectiones

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.50.1

1

Et merito opacam significat reclinationem; quia in Ecclesia constitutos virtus obumbrat Altissimi. Hac umbra David protegi postulabat, ne eum per diem sol ureret, vel luna per noctem (Psalm. CXX, 6).

PL 15, 1870B

そして彼女が寄り掛かる所を「影深い」と言うのは当然である。教会に置かれた者たちを、いと高き者の力が覆うからである。ダビデはこの陰によって守られることを願った。昼は太陽が、夜は月が自分を焼かないようにである(詩篇120:6)。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.50.2

2

Hanc umbram spiritualis ministrat gratia, torrida saeculi hujus et mundi aestiva fugientibus. Opaca igitur acclinatio Christi et Ecclesiae, quibus Dei Patris aeterna illa requies aspirat.

PL 15, 1870C

この陰を、霊的な恩寵が、この世の灼熱と世界の夏の暑さを逃れる者たちに与える。それゆえ、キリストと教会の寄り掛かる所は影深い。そこへ、父なる神のあの永遠の安息が息を送る。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.50.3

3

In hac ergo requiescamus umbra, peccatorum nostrorum aestibus fatigati si quos adussit libido, hos Domini crux refrigeret, in qua se reclinavit, ut nostra debita susciperet.

PL 15, 1870C

それゆえ我々は、自分たちの罪の暑さに疲れ、この陰の中で憩おう。情欲に焼かれた者があれば、その者を、主が身をもたせかけた十字架が涼ませよ。主は、我々の負い目を引き受けるために、そこに身をもたせかけたのである。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.50.4

4

Si quos culpa lassavit, hos Jesus gremio excipiat suo, et molli foveat amplexu; unde audeo dicere, quod caro Christi acclinatio est Ecclesiae.

PL 15, 1870C

咎に疲れた者があれば、イエスがその者を自分の懐に迎え、柔らかな抱擁であたためよ。だから私はあえて言う。キリストの肉は教会の寄り掛かる所である。