Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.52.1
Lacunaria nostra cupressi. Genus hoc arboris numquam amittit viriditatem suam, hieme juxta atque aestate comam pascit, nec diverso colore mutatur. Solam hanc arborem ventus numquam suo honore despoliat, sola numquam veteri exuitur amictu, aut novo flore vestitur.
PL 15, 1870D「我々の天井板はイトスギ」。この種の木は決して緑を失わない。冬にも夏にも等しく葉を養い、色を変えて移ろうこともない。風は、この木だけはその飾りを決して奪わない。この木だけは、古い衣を脱ぐことも、新しい花をまとうこともない。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.52.2
Sic apostolica quoque gratia nescit defectum, sed vetustate sui floret. Anima ergo corrumpi nescit, quae florentibus membris viget, semper justitiae caeterarumque virtutum culmina patienti magnanimitate sustentat; et ideo non defluit, neque deficit; quia nihil in ea rimosum est ac remissum, nihil mobile, nihil lubricum, nihil quod vitio sermonis ex ea possit effundi.
PL 15, 1870Dこのように、使徒の恩寵も衰えを知らず、古さのうちで花開く。それゆえ、花咲く肢体によって力強い魂は、朽ちることを知らない。その魂は、耐え忍ぶ広い心によって、正義とその他の徳の頂を常に支える。それゆえ流れ去らず、衰えない。そのうちには、割れ目のあるもの、緩んだもの、動くもの、滑るもの、言葉の欠点によってそこから注ぎ出されうるものが、何もないからである。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.52.3
Sequitur Ecclesia vel fidelis anima, animam dico, ideo quia nihil tam est homo, quam anima.
PL 15, 1871A続いて、教会あるいは信仰ある魂が〔語る〕〔抜粋の切れ目で文が途切れており、Sequitur の係りは定かでない。続く雅歌2章の句を語る者を言うと取った〕。私が魂と言うのは、人にとって魂ほど人そのものであるものはないからである。