ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus

Cant. I, Caput XXXI 雅歌1章の講解 第XXXI章

Ambrose of Milan · Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus · PL 15, 1864A · 7 sectiones

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.31.1

1

Annuntia mihi quem dilexit anima mea. Cur quem dilexit anima mea, dicis, et non quem diligit? Cur dimisisti quem tenebas? Dilexisti patrum fide, amisisti incredulitate: tenebas charitatis vinculis, amisisti longo fune perfidiae.

PL 15, 1864A

「私の魂が愛した者を、私に告げよ」。なぜ汝は「私の魂が愛した者」と言い、「愛する者」とは言わないのか。なぜ、つかんでいたものを手放したのか。汝は父祖たちの信仰によって愛したが、不信仰によって失った。愛の絆で捕えていたが、背信の長い綱によって失った。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.31.2

2

Ideo nescis ubi pascat, ubi maneat; nam si scires, non quaereres. Dicis enim: Ubi pascis, ubi manes in meridie? Meridiem nosti esse Ecclesiam quae teneat Christum, et tu eum in noctibus quaeris.

PL 15, 1864A

それゆえ汝は、彼がどこで羊を飼うのか、どこにとどまるのかを知らない。知っているなら、尋ねはしないからである。汝は言うからだ。「どこで羊を飼うのか、どこで真昼にとどまるのか」。汝は、真昼とはキリストを保つ教会のことだと知っている。だが汝は、彼を夜々に探している。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.31.3

3

Dic, inquit, mihi, Christe, responde vel propter id quia ante carus fuisti atque dilectus mihi; etsi ergo tantae praerogativam charitatis amisi, ut tamen quasi pius, responde mihi, Ubi pascis, ubi manes?

PL 15, 1864A

彼女は言う。キリストよ、私に言え。答えよ。せめて、かつて汝が私にとって貴く、愛しい者であったゆえに。たとえ私がこれほどの愛の特権を失った〔底本は ergo「それゆえ」。ego と読む。また tantae praerogativam は語形が合わない〕としても、汝は慈しみ深い者として〔底本は ut tamen。tu tamen と読む〕私に答えよ。「どこで羊を飼うのか、どこにとどまるのか」と。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.31.4

4

Reliquisti me, abiisti ad gentes, recessisti longe a me, et illis propior factus es a quibus longe eras. Sed factus es prope, quia sanguine tuo crediderunt. A me recessisti, quia ego crucem non suscepi ut mundi redemptionem, sed ut noxii damnanationem.

PL 15, 1864A

汝は私を捨て、諸国民のもとへ去った。私から遠く離れ、遠くにいた者たちにいっそう近くなった。だが汝が近くなったのは、彼らが汝の血によって信じたからである。汝が私から離れたのは、私が十字架を世の贖いとしてではなく、咎ある者の断罪〔底本は行末で damna- と切り、次の行を nationem で始める(damnanationem)。damnationem と読む〕として受け入れたからである。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.31.5

5

Qui autem receperunt sicut salutis auctorem, in meridie sunt; illis luces, illis refulges, illis calet gratia tua sicut meridies.

PL 15, 1864B

しかし、〔汝を〕救いの創始者として受け入れた者たちは、真昼にいる。彼らには汝が光り、彼らには汝が輝き、彼らには汝の恩寵が真昼のように暖かい。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.31.6

6

Mihi matutinus eras, cum adhuc crederem, sed non credebam plene, quia non sum inventa in meridie, sicut Joseph cum fratribus suis qui tenebant meridiem: illis meridies factus es, qui pascuntur in divitiis tuis, et in te sperant.

PL 15, 1864B

私にとって汝は、まだ信じていた間は朝であった。だが私は十分には信じていなかったので、真昼には見いだされなかった。それは、真昼を保っていた兄弟たちとともにいたヨセフのようである。汝の富で養われ、汝に望みをかける者たちにとって、汝は真昼となった。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.31.7

7

Ideo ut dixit David: Deduces eorum justitiam tamquam lumen, et judicium eorum tamquam meridiem (Psalm. XXXVI, 6) .

PL 15, 1864B

それゆえ、ダビデが言ったとおりである。「汝は彼らの正義を光のように、彼らの裁きを真昼のように導き出すであろう」(詩篇36:6)。