ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus

Cant. I, Caput XXVI 雅歌1章の講解 第XXVI章

Ambrose of Milan · Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus · PL 15, 1862D · 1 sectio

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.26.1

1

Nec illud absurdum ad intelligendum, quod ita se dicit sponsa factam sicut pelles solis adustas ardoribus; eo quod in asperitate licet tribulationum posita, mortificaverit tamen corpus suum, ne sentire possit illam asperitatem: sicut enim ardorem solis non sentit pellis tabernaculi, eo quod pellis sit animalis mortui; ita haec mortua peccato, ardorem peccati sentire non poterat: vel quia non frangebatur necessitatibus, vel quia corpus afflictionis sumus, et mortem Domini Jesu semper in corpore nostro circumferre debemus.

PL 15, 1862D

また、花嫁が、自分は太陽の灼熱に焼かれた皮のようになったと言うことも、理解する上で不条理ではない。苦難の厳しさの中に置かれていながら、彼女は自分の体を死なせ、その厳しさを感じることができないようにしたからである。実際、天幕の皮は死んだ動物の皮であるから太陽の灼熱を感じない。そのように、罪に対して死んだこの女は、罪の灼熱を感じることができなかった。必要によって砕かれていなかったからか、あるいは我々が苦難の体であり、主イエスの死をつねに我々の体に帯びて歩まねばならないからである。