ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus

Cant. VI, Caput X 雅歌6章の講解 第X章

Ambrose of Milan · Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus · PL 15, 1943B · 5 sectiones

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 6.10.1

1

(Vers. 5-7.) Laudatur etiam Sponsa quod fidelis, quod verbo potens, quod fructibus fecunda diversis, quod una sit columba, habens spiritus unitatem, in qua sit pax, quae facit utraque unum: et quae non sit composita ex diversis elementis discretae compugnantisque naturae.

PL 15, 1943B

(第5–7節)花嫁はまた、忠実であること、言葉に力があること、さまざまな実りに豊かであること、一羽のハトであることのゆえにたたえられる。彼女は霊の一致を持ち、そこには平和があり、それは双方を一つにする。また彼女は、互いに隔たり争い合う本性の、異なる要素から成り立ってはいない。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 6.10.2

2

Quid enim tam diversum, quam ignis et aqua, aer et terra, ex quibus corporis nostri creatura consistit?

PL 15, 1943C

火と水、空気と地、これらから我々の体の被造物は成り立っているが、これほど異なるものがほかにあろうか。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 6.10.3

3

Anima autem benedicta omnis simplex, quae imitatur dicentem: Ut omnes unum sint, sicut et tu, Pater, in me, et ego in te, et ipsi in nobis unum sint (Joan. XVII, 21) ; haec enim est consummatio atque perfectio, unde et addidit: Ut sint unum, sicut et nos unum sumus: et ego in his, et tu in me, ut sint consummati in unum (Ibid., 23) .

PL 15, 1943C

しかし、祝福された魂はみな単一であり、こう言う者にならう。「彼らすべてが一つであるように。父よ、汝が私のうちに、私が汝のうちにいるように、彼らも我々のうちで一つであるように」(ヨハネ17:21)。これが完成であり完全だからである。それゆえ彼はこう付け加えた。「彼らが一つであるように、我々が一つであるように。私は彼らのうちに、汝は私のうちに。彼らが完全に一つとなるように」(ヨハネ17:23)。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 6.10.4

4

Haec est ergo una columba atque perfecta, quae simplex atque spiritualis, neque hujus turbatur corporis passionibus, in quo foris pugnae, intus timores sunt.

PL 15, 1943C

こうして、これが一羽の完全なハトである。単一で霊的であり、この体の情念に乱されることがない。この体には、外には戦いがあり、内には恐れがある。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 6.10.5

5

Denique hoc verbo unitatis concordiam et pacem significari Scriptura nos docet, dicens: Multitudo autem credentium habebat cor unum et animam unam, et non erat separatio in eis ulla (Act. IV, 32) .

PL 15, 1943D

実に、聖書は、この「一つ」という語が和合と平和を意味することを、我々に教えて言う。「信じる者の群れは、心も一つ、魂も一つであって、彼らのうちに分かれはなかった」(使徒言行録4:32)。