Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.5.1
Non unum osculum quaerit, sed plura oscula, ut desiderium suum possit explere; quae enim diligit, non est unius osculi parcitate contenta, sed plurima exigit, plura vindicat, et ita se amplius dilecto commendare consuevit.
PL 15, 1855A彼女は一つの口づけではなく、多くの口づけを求める。それは、自らの望みを満たしうるためである。愛する女は、一つの口づけのわずかさに満足せず、きわめて多くを求め、多くを要求し、そうしていっそう愛する者に身を寄せることを常とするからである。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.5.2
Denique illa in Evangelio sic probata est, Quia non cessavit, inquit Dominus, osculari pedes meos, et ideo remissa sunt ei peccata multa, quia dilexit multum (Luc. VII, 46, 47) .
PL 15, 1855B実に、福音書のあの女は、こう認められた。「彼女は私の足に口づけすることをやめなかったからだ」と主は言う、「それゆえ、多くの罪が彼女に赦された。多く愛したからである」(ルカ7:46, 47)。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.5.3
Ergo et haec anima oscula Verbi multa desiderat, ut illuminetur divinae cognitionis lumine; hoc est enim osculum Verbi, lumen scilicet cognitionis sacrae.
PL 15, 1855Bそれゆえ、この魂もまた、神的な認識の光に照らされるために、言葉の口づけを多く望む。言葉の口づけとは、すなわち聖なる認識の光である。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.5.4
Osculatur enim nos Deus Verbum, quando cor nostrum et ipsum principale hominis Spiritus divinae cognitionis illuminat; quo anima donata charitatis pignore nuptiali, laeta atque ovans dicit: Os meum aperui et eduxi spiritum (Psal. CXVIII, 131) .
PL 15, 1855B神なる言葉が我々に口づけするのは、我々の心、すなわち人間の中枢そのものを、神的な認識の霊が照らすときである。それによって魂は、愛の婚姻の証を与えられ、喜び歓んで言う。「私は口を開き、霊を引き出した」(詩篇118:131)。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.5.5
Osculum est enim quo invicem amantes sibi adhaerent, et velut gratiae interioris suavitate potiuntur.
PL 15, 1855B口づけとは、愛し合う者たちが互いに結びつき、いわば内なる恩寵の甘美さを味わうものだからである。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.5.6
Per hoc osculum adhaeret anima Dei Verbo, quod sibi spiritus transfunditur osculantis: sicut etiam hi qui se osculantur, non sunt labiorum praelibatione contenti, sed spiritum suum sibi invicem videntur infundere.
PL 15, 1855Cこの口づけによって、魂は神の言葉に結びつく。口づけする者の息〔spiritus〕が魂に注ぎ込まれるからである。口づけを交わす者たちもまた、唇を味わうだけでは満足せず、自分の息を互いに注ぎ込むように見える。