ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus

Cant. I, Caput II 雅歌1章の講解 第II章

Ambrose of Milan · Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus · PL 15, 1853D · 3 sectiones

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.2.1

1

(Vers. 1, 2.) Osculetur me ab osculo oris sui; quoniam optima ubera tua super vinum, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata.

PL 15, 1853D

(第1、2節)「彼が口の口づけで私に口づけするように。汝の乳房はぶどう酒にまさり、汝の香油の香りはあらゆる香料にまさるからだ」。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.2.2

2

Constitue ergo Virginem desponsatam multo tempore, et justo ferventem amore, quae multa praeclara opera dilecti, probabilium testium assertione cognoverit, desideriis suspensis dilatam frequenter, jam non ferentem moras, quae omnia fecisset ut sponsum videret: aliquando votis potitam suis, ad improvisum sponsi adventum gaudio turbatam, non quaerere primordia salutationis, non verborum vices, sed statim quod desiderasset exigere.

PL 15, 1853D

では、長いあいだ婚約していて、正しい愛に燃えるおとめを思い描け。このおとめは、愛する者の多くの輝かしい働きを、信ずべき証人たちの証言によって知り、募る願いのために何度も待たされ、もはや延期に耐えられない。花婿に会うためにすべてを行っていた。そして時を経てついに願いがかなったとき、思いがけない花婿の到来に喜びに心を乱され、挨拶の始まりも、言葉の応酬も求めず、ただちに、願っていたことを求める。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.2.3

3

Ita ergo et sancta Ecclesia quae in primordiis mundi desponsata in paradiso, praefigurata in diluvio, annuntiata per Legem, vocata per prophetas, cum diu redemptionem hominum, Evangelii decorem, dilecti exspectasset adventum; impatiens morae, in oscula ruit dicens: Osculetur me ab osculo oris sui; et delectata osculis, adjicit: quoniam optima ubera tua super vinum.

PL 15, 1854B

それゆえ聖なる教会もこのとおりである。教会は世の初めに楽園において婚約し、洪水において前もって示され、律法によって告げられ、預言者たちによって呼ばれ、長いあいだ人々の贖いを、福音の麗しさを、愛する者の到来を待ち望んでいたので、遅れに耐えかねて口づけに身を投げ出して言う。「彼が口の口づけで私に口づけするように」。そして口づけを喜んで、こう加える。「汝の乳房はぶどう酒にまさるからだ」。