Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 4.16.1
Dentes tui sicut grex tonsarum, quae ascenderunt de lavacro, quae omnes geminos creant, et infecunda non est in eis.
PL 15, 1905B「汝の歯は、洗い場から上ってきた、毛を刈られた雌の群れのよう、皆が双子を産み、そのうちに不妊のものはいない」。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 4.16.2
Non mediocris ista laudatio, primum apta comparatione tonsarum; capras enim et in altis pasci sine periculo novimus, et in praeruptis securas cibum sumere, deinde cum tondentur, deonerari superfluis.
PL 15, 1905Bこの賛辞は並々ではない。まず、毛を刈られた雌との比較が適切である。実に、山羊が高い所でも危険なく草をはみ、切り立った所でも安全に食物を取ることを、我々は知っている。さらに、毛を刈られるときには、余分なものを降ろす。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 4.16.3
Harum gregi comparatur Ecclesia, multas in se habens animarum virtutes, quae per lavacrum superflua peccata deponant, quae mysticam fidem et moralem gratiam deferant Christo, quae crucem Domini Jesu loquantur.
PL 15, 1905Bこの群れに教会はたとえられる。教会は自らのうちに多くの魂の徳をもち、それらは洗いによって余分な罪を脱ぎ捨て、奥義の意味での信仰と道徳の意味での恩寵をキリストにもたらし、主イエスの十字架を語る。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 4.16.4
In his formosa est Ecclesia, unde ad eam Deus Verbum dicit: Ecce formosa es, proxima mea: ecce es formosa; oculi tui sicut columbae. Tota formosa es, proxima mea, et reprehensio non est in te; quia culpa demersa est.
PL 15, 1905Cこれらにおいて教会は美しい。それゆえ、神である言葉が彼女にこう言う。「見よ、汝は美しい、私の近しい者よ。見よ、汝は美しい。汝の目はハトのようだ。汝はことごとく美しい、私の近しい者よ、汝のうちに非難すべきものはない」。咎は沈められたからである。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 4.16.5
Ades huc a Libano, sponsa, ades huc a Libano, et pertransibis a principio fidei; eo quod renuntians mundo, transierit saeculum, pertransierit ad Christum.
PL 15, 1905C「ここへ来よ、花嫁よ、レバノンからここへ来よ。汝は、信仰の初めから通り抜けるであろう」。それは、彼女が世を捨てて、世を通り過ぎ、キリストのもとへ通り抜けたからである。