Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.37.1
Unde et Salomon oraculum divinum secutus, scripsit in Canticis canticorum; Nisi scias te, decora inter mulieres; hoc est, nisi cognoscas te mortalem rationalem, et cito tua peccata fatearis, cito dicas iniquitates tuas ut justificeris, nisi convertaris, et prior accuses delicta tua, venit dies mortis et jam nullum conversionis remedium est; praeveniris dum cogitas.
PL 15, 1866Aそれゆえ、ソロモンも神の託宣に従って、雅歌に書いた。「もし汝が自分を知らないなら、女たちの中で美しい者よ」。すなわち、あなたが自分を死すべき者、理性ある者と認め、速やかに自分の罪を告白し、速やかに自分の不法を語って義とされるのでなければ、立ち返って自ら先に自分の罪を告発するのでなければ、死の日が来て、もはや回心の救いはない。あなたは、思案している間に先を越される。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.37.2
Accende facem tuam, priusquam sponsi tibi janua claudatur, qui exspectare diu non solet negligentes.
PL 15, 1866B花婿の戸があなたの前で閉ざされる前に、あなたの松明に火をともせ。彼は、怠る者たちを長く待つことをふつうしない。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.37.3
Nisi scias te, inquit, decora inter mulieres; et dicas: Fusca sum et decora: fusca sum, quia peccavi, decora, quia diligor, quia genus sum Abrahae, electum genus, dilectum Deo; nihil tibi proderit patrum gratia: Potens enim Deus est de lapidibus istis suscitare filios Abrahae (Matth. III, 9) .
PL 15, 1866B「もし汝が自分を知らないなら、女たちの中で美しい者よ」と言う。そして汝は言うがよい。「私は黒いが美しい」。私は罪を犯したから黒い。だが、愛されているから美しい。アブラハムの子孫であり、選ばれた民族であり、神に愛された者だからである。しかし、父祖たちの好意は汝に何の益にもならない。「実に、神は、これらの石からアブラハムの子らを起こすことができる」(マタイ3:9)。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.37.4
Et alibi in Evangelio legisti, quia Abrahae filiam ligavit diabolus nequitiae suae vinculis, quam Dominus solvit in die sabbati. Nisi ergo scias te, nihil tibi proderit.
PL 15, 1866Bまた別の所で、汝は福音書で読んだ。悪魔はアブラハムの娘を自らの邪悪の鎖で縛ったが、主は安息日にこれを解いた、と。それゆえ、もし自分を知らないなら、汝には何の益もない。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.37.5
Etsi dicas, Abrahae sum filia quae non credis, quae errorem non corrigis; Abraham quidem salvatur, sed te nobilitas generis non juvabit, nisi fides salvaverit.
PL 15, 1866Cもし汝が「私はアブラハムの娘だ」と言うとしても、汝は信じず、迷いを正さない者である。なるほどアブラハムは救われる。だが、生まれの高貴さは汝を助けず、信仰が救うのでなければならない。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.37.6
Non te decipiat data patribus repromissio, non suscipio personam hominis, non suscipio praerogativam generis; nisi videro congruentem generi morum nobilitatem, ut fiat justi generis electio.
PL 15, 1866C父祖たちに与えられた約束が汝を欺くことのないように。私は人の顔を立てず、生まれの特権も認めない。生まれにふさわしい品性の高貴さを見ないかぎり、正しい生まれの選びとはならないからである。