ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus

Cant. II, Caput XXIV 雅歌2章の講解 第XXIV章

Ambrose of Milan · Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus · PL 15, 1877C · 3 sectiones

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 2.24.1

1

Possumus hoc etiam de prophetia sancti patriarchae Israel cognoscere, nam cum dexteram suam posuisset super Ephraem, sinistram autem super Manassen, et convertere eas Joseph aetatis consideratione voluisset; ut dexteram patris super caput Manasse senioris filii collocaret, noluit, et dixit: Scio, fili, et hic erit in populum, et hic exaltabitur, sed frater junior major erit illo (Genes. XLVIII, 19) .

PL 15, 1877C

我々は、これを聖なる族長イスラエルの預言からも知ることができる。実際、彼が右手をエフライムの上に、左手をマナセの上に置いたとき、ヨセフは年齢を考えてそれらを入れ替え、父の右手を年長の子マナセの頭に置こうとしたが、彼はそれを拒んで言った。「分かっている、私の子よ。これもまた一つの民となり、これも高められるだろう。しかし、弟のほうが彼より大きくなる」(創世記48:19)。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 2.24.2

2

In quo major? in eo utique quia benedictione praelatus est, dicentibus posteris Ephraem: Faciat vos Deus sicut fecit Ephraem et Manassen (Ibid., 20) : vel quia semen ejus multitudo gentium, quae in hoc saeculo laborem elegit, credens in Dominum Jesum, ut consolationem habeat futurorum.

PL 15, 1877D

どの点で大きいのか。確かに、祝福において優先された点である。エフライムの子孫たちが言うからである。「神が、エフライムとマナセをなしたように、汝らをなすように」(創世記48:20)。あるいは、その子孫が諸国民の群れであって、それはこの世で労苦を選び、主イエスを信じて、未来のものの慰めを得るという点でである。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 2.24.3

3

Manasse autem semen est populus oblivionis, qui proprium oblitus auctorem, exaltatus ad tempus in hoc saeculo est, daturus in reliquum poenas graves; quia Deum suum et Dominum denegavit.

PL 15, 1877D

一方、マナセの子孫は忘却の民〔マナセの名を「忘却」の意に取って言う〕である。自らの創始者を忘れ、この世で一時高められるが、のちには重い刑罰を受けることになる。自らの神、主を否んだからである。