Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 2.5.1
Aliter, Ego flos campi, et lilium convallium, tamquam lilium in medio spinarum. Ecce alium locum in quo solet Dominus conversari, immo non in uno, sed in pluribus: Ego, inquit, flos campi; quia patentem simplicitatem purae mentis frequentat.
PL 15, 1872A別の解し方では、「私は野の花、谷間のユリ、茨の間のユリのよう」。見よ、主がふだん身を置く別の場所がある。いや、一つの場所ではなく、多くの場所である。「私は野の花」と彼は言う。それは、純粋な精神の開かれた純朴さにしばしば訪れるからである。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 2.5.2
Et lilium convallium; flos enim humilitatis est Christus, non luxuriae, non voluptatum atque lasciviae, sed flos simplicitatis, flos humilitatis.
PL 15, 1872B「そして谷間のユリ」。実際キリストは謙遜の花であって、放縦の花でも、快楽や淫蕩の花でもなく、純朴さの花、謙遜の花である。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 2.5.3
Flos odorem suum et succisus reservat, et contritus accumulat, nec avulsus amittit; ita et Dominus Jesus in illo patibulo crucis nec contritus emarcuit, nec avulsus evanuit, et illa lanceae punctione succisus, sacro speciosior fusi cruoris colore vernavit, mori ipse nescius, et mortuis aeternae vitae munus exhalans.
PL 15, 1872B花は、切り取られても香りを保ち、砕かれればそれを増し、引き抜かれても失わない。主イエスもまた、あの十字架の刑架の上で、砕かれても萎れず、引き抜かれても消え失せず、槍の突き刺しによって切り取られても、流れた血の聖なる色によっていっそう美しく花開いた。自らは死を知らず、死者たちに永遠の生命の賜物を放ちながら。