Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.52.1
Invenerunt ergo custodes et vulneraverunt eam, et tulerunt ei pallium, hoc est, actus corporalis involucrum sustulerunt, ut nuda mentis simplicitas quaereret Christum; quia nemo potest amictu vestitus philosophiae, in habitu scilicet sapientiae saecularis Christum videre.
PL 15, 1931Cこうして見張りたちは彼女を見つけて傷つけ、彼女から外套を取り去った。すなわち、体の行いの包みを取り去り、精神の裸の単純さがキリストを求めるようにしたのである。哲学の衣をまとい、すなわち世俗の知恵の姿をしたままで、キリストを見ることのできる者は誰もいないからである。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.52.2
Et bene tollitur ei amictus philosophiae, ne quis eam per philosophiam depraedetur. Bene tollitur ei pallium, quae ad Christum propinquat, ut Deum visura, mundo corde gradiatur: Beati enim mundo corde, quia ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8) .
PL 15, 1931Cまた、哲学の衣が彼女から取り去られるのは善い。誰も哲学によって彼女を略奪することのないようにである。キリストに近づく彼女から外套が取り去られるのは善い。神を見ようとして、清い心で歩むためである。「心の清い者は幸いである。彼らは神を見るからである」(マタイ5:8)。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.52.3
Denique ubi mundavit cor, Verbum reperit, Deum vidit. Quaere ergo illum, virgo, immo quaeramus omnes; anima enim sexum non habet.
PL 15, 1931D実に、心を清めたところで、彼女は言葉を見いだし、神を見た。ゆえに彼を求めよ、処女よ、いや、我々すべてが求めよう。魂は性別をもたないからである。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.52.4
Sed ideo fortasse femineum nomen accepit, quod eam violentior aestus corporis agit: ipsa autem impetum carnis et amoris sui molli quadam et blanda ratione demulcet. Ergo orationibus et obsecrationibus Deum invitare debemus, ut quasi bonus auster afflare dignetur.
PL 15, 1931Dだが、おそらく魂が女性の名を受けたのは、体のより激しい熱が魂を駆り立てるからである。しかし魂自身は、肉と自らの愛の衝動を、ある柔らかく優しい理によってなだめる。ゆえに、我々は祈りと願いによって神を招かなければならない。いわば善い南風のように、吹き寄せてくれるように。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.52.5
Verbique nobis auram coelestis aspiret: quae fructiferas arbores non turbare vento gravi, sed leni spiramine flatuque molli consuevit agitare.
PL 15, 1931Dまた、天の言葉の微風を我々に吹き込んでくれるように。その微風は、実をつける木々を重い風で乱すのでなく、穏やかな息吹と柔らかな風で揺らすのを常とする。