ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus

Cant. I, Caput XVII 雅歌1章の講解 第XVII章

Ambrose of Milan · Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus · PL 15, 1859D · 4 sectiones

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.17.1

1

Introduxit me rex in cubiculum suum. Simplex est osculum, sed negotiosum cubiculi secretum; hoc enim loco mysteria plenius cognoscere se velle testatur, ut ingrediatur penetralia mysteriorum coelestium, et aperiantur sibi thesauri sapientiae et scientiae in Christo absconditi: quod ut possit, fortasse illud ait quod supra: Osculetur me ab osculis oris sui.

PL 15, 1859D

「王は私を自分の寝室に導き入れた」。口づけは素朴だが、寝室の秘密は大いなる営みである。この箇所で彼女は、奥義をいっそう十分に知りたいと明らかにしている。天の奥義の奥所に入り、キリストのうちに隠された知恵と知識の宝が自分に開かれるためである。それができるように、おそらく、先に言った言葉、「彼が口の口づけの数々で私に口づけするように」を言うのであろう。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.17.2

2

Significat Spiritus sancti supervenientis gratiam, sicut Angelus ad Mariam dixit: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I, 35) .

PL 15, 1860A

それは、聖なる霊が臨む恩寵を意味している。天使がマリアに言ったとおりである。「聖なる霊が汝の上に臨み、いと高き者の力が汝を覆う」(ルカ1:35)。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.17.3

3

Quando autem introduxit eam rex in cubiculum suum, passionis tempus, lateris compunctio declarat, sanguinis effusio, sepulturae unguentum, resurrectionis mysterium; ut osculum quasi sponsa acceperit: in cubiculum autem Christi sit introducta Ecclesia, non jam quasi tantummodo desponsata, sed etiam quasi nupta: nec solum thalamum sit ingressa, sed etiam legitimae claves copulae consecuta sit.

PL 15, 1860A

王が教会を自分の寝室に導き入れたのがいつかは、受難の時が示している。脇腹が刺されたこと、血が流れ出たこと、葬りの香油、復活の奥義である。こうして教会は、口づけは花嫁として受けたが、キリストの寝室へは、もはや婚約しただけの者としてではなく、嫁した者として導き入れられたのである。婚礼の部屋に入っただけでなく、正当な結びつきの鍵をも得たのである。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.17.4

4

Ideoque quasi in thalamo sita ait: Colligatio guttae frater meus mihi, inter media ubera mea requiescit (Vers. 12) .

PL 15, 1860A

それゆえ、まさに婚礼の部屋にいる者のように言う。「私の兄弟は私にとって滴を束ねたもの、私の乳房のあいだに休む」(第12節)。