ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus

Cant. IV, Caput VII 雅歌4章の講解 第VII章

Ambrose of Milan · Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus · PL 15, 1903A · 5 sectiones

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 4.7.1

1

Sed qui videt justum, debet scire quid videat. Non illum videt in corpore, non in vestimento, non in patrimonio, non in vultu: sed intus videt.

PL 15, 1903A

しかし、義人を見る者は、自分が何を見ているのかを知らねばならない。彼を体に、衣に、財産に、顔に見るのではない。内に見るのである。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 4.7.2

2

Non, inquam, illum videt, nisi ejus viderit mentem, nisi ejus sermonem intenderit, nisi sensum illius potuerit comprehendere, sapientiam de tractatu ejus potuerit assumere. Tunc igitur laetabitur cum ista perspexerit, cum ista cognoverit.

PL 15, 1903A

私は言う、その者は、彼の精神を見ないかぎり、彼の言葉に心を向けないかぎり、彼の考えを把握し、彼の論述から知恵を汲み取ることができないかぎり、彼を見ているのではない。それゆえ、そのとき、これらを見抜き、これらを認識したならば、その者は喜ぶだろう。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 4.7.3

3

Ita ergo et nos sicubi justum audimus, festinemus videre, sicut illa mulier quae audivit in domo pharisaei discumbere Dominum Jesum, et ingressa est, et ejus pedes perfudit unguento (Luc. VII, 37 et 38) .

PL 15, 1903A

それゆえ、我々も同じく、どこかで義人のことを聞いたなら、見に急ごう。ファリサイ派の人の家で主イエスが食卓についていると聞いて、入って来て、彼の足に香油を注ぎかけた、かの女のようにである(ルカ7:37, 38)。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 4.7.4

4

Illius imitatores simus, quia Ecclesiae in illa muliere figuram esse quis dubitet? Sicubi ergo justus sedeat, sicubi accumbat, festinemus videre eum. Pretiosum est videre virum justum, ut videas eum secundum imaginem Dei.

PL 15, 1903A

彼女の模倣者になろう。かの女のうちに教会が象られていることを、誰が疑おうか。ゆえに、義人がどこかに座っているなら、どこかで食卓についているなら、我々は彼を見に急ごう。義なる人を見ることは尊い。あなたが彼を神の像に即して見るためである。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 4.7.5

5

Quod foris est, nihil prodest: quod intus est, sanat. Sane et in eo qui foris est, illum qui intus est, frequenter aspicimus: ut si viderimus pauperem, illum ad cujus similitudinem factus est, honoremus in paupere, de quo ait: Dedistis mihi manducare, quia quod uni eorum dedistis, mihi dedistis (Matth. XXV, 35 et 40) .

PL 15, 1903B

外にあるものは何の益もない。内にあるものが癒やす。もっとも、外にある者のうちに、内にある者をしばしば我々は見る。たとえば貧しい者を見たなら、その似姿に即して〔貧しい者が〕造られた者を、その貧しい者のうちに我々は尊ぶ。その者について彼は言う。「汝らは私に食べさせた。なぜなら、汝らがそのうちの一人に与えたものは、私に与えたからである」(マタイ25:35, 40)。