Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.48.1
(Vers. 14.) Ecce bona es, proxima mea, ecce es bona: oculi tui columbae. Quoniam cognoverat Ecclesia mysterium, et pro totius mundi redemptione crucifixum Dominum Jesum praedicabat, meretur audire: Ecce es bona, quae me bonum dicis; Ecce es bona, quae vidisti gloriae meae decorem, et ipsa speciosa es et decora.
PL 15, 1869D(第14節)「見よ、汝は善い、私の近しい者よ。見よ、汝は善い。汝の目はハトの目」。教会は奥義を知り、全世界の贖いのために十字架につけられた主イエスを宣べ伝えたので、こう聞くにふさわしくされた。「見よ、汝は善い。私を善いと言う汝よ。見よ、汝は善い。私の栄光の麗しさを見た汝よ。汝自身も麗しく美しい」。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.48.2
Quid est autem dicere Christum: Bona es, vel decora es, nisi illud Evangelium: Constans esto, filia, remissa sunt tibi peccata tua (Matth. IX, 22) ?
PL 15, 1869Dキリストが「汝は善い」「汝は美しい」と言うのは、福音書のあの言葉にほかならない。「娘よ、心を強く持て。汝の罪は赦された」(マタイ9:22)。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.48.3
Ergo cui Christus peccata donavit, recte dicit: Retribue servo tuo, ut vivam, et custodiam mandata tua (Psal. CXVIII, 146) . Non habet in retributione quid desperet; quia Dominus Jesus venit mundum salvare, non perdere.
PL 15, 1869Dそれゆえ、キリストが罪を赦した者は、正しく言う。「汝の僕に報いよ。私が生き、汝の戒めを守るために」(詩篇118:146)。その者には、報いについて絶望すべきことがない。主イエスは世を救うために来たのであり、滅ぼすためではないからである。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.48.4
Ideo immemor est injuriae, memor gratiae, sicut in prophetico libro testificatur ipse dicens: Ego sum, ego sum qui deleo iniquitates tuas, et memor non ero: tu autem memor esto et judicemur, dic tu prius iniquitates tuas ut justificeris (Esai. XLIII, 25 et 26) .
PL 15, 1870Aそれゆえ、彼は不当な仕打ちを忘れ、恩寵を覚えている。預言の書で、彼自身がこう証ししているとおりである。「私は、私こそは、汝の不法を消し去る者であり、私は思い出さない。だが、汝は思い出せ。そうして、我々は裁かれよう。汝はまず、汝の不法を語れ。義とされるために」(イザヤ43:25–26)。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.48.5
Quicumque ergo dicit iniquitates suas Deo, justificatur: et quicumque justificatur, retributionem non timet, sed exposcit: qui retributionem non timet, vivit.
PL 15, 1870Aそれゆえ、自分の不法を神に語る者は誰でも義とされ、義とされる者は誰でも、報いを恐れず、むしろ求める。報いを恐れない者は生きる。