ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus

Cant. VIII, Caput XXXII 雅歌8章の講解 第XXXII章

Ambrose of Milan · Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus · PL 15, 1960C · 3 sectiones

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 8.32.1

1

Fuge, frater meus, et similis efficere cervo aut hinnulo cervi, in montes aromatum. Serpentinis enim invisus colubris, et effugitans canum, atque humi reptantibus infestus serpentibus, nescit habitare nisi in sublimitate virtutum, nescit commorari nisi talibus Ecclesiae filiabus, quae possunt dicere: Christi enim bonus odor sumus Deo (II Cor. II, 15) .

PL 15, 1960C

「逃げよ、私の兄弟よ。シカ、あるいは子ジカのようになれ、香料の山々へ」。というのは、〔シカ〕は、蛇の類〔serpentinis colubris〕に憎まれ、犬たちから逃げ、地を這う蛇たちに敵意を抱くので、徳の高みのほかには住むことを知らず、「我々は神にとってキリストの良い香りである」(二コリント2:15)と言うことのできる、教会のそのような娘たちのもとのほかには、とどまることを知らないからである。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 8.32.2

2

Sed quibusdam odor mortis in mortem, in iis qui pereunt: quibusdam odor vitae in vitam, in iis utique qui odorem resurrectionis Dominicae vivida fide sperant. Isti sunt aromatum montes, qui Domini corpus Jesu acceperunt, et in linteis cum aromatibus ligaverunt.

PL 15, 1960C

だが、ある者たちにとっては死に至る死の香りであり、それは滅びる者たちにおいてである。ある者たちにとっては生命に至る生命の香りであり、それはとりわけ、主の復活の香りを生き生きとした信仰によって望む者たちにおいてである。これらの者こそ、香料の山々であり、主イエスの体を受け取り、亜麻布に香料とともに巻いた。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 8.32.3

3

Quicumque enim crediderunt, quia Jesus mortuus est, et sepultus est, et resurrexit, hi excelsum verae cacumen fidei virtutum fastigiis extulerunt. Ubi ergo Christus quaeritur, in pectore prudentis scilicet sacerdotis?

PL 15, 1960D

イエスが死に、葬られ、復活したと信じた者は誰でも、これらの者は、まことの信仰の高い頂を、徳の頂によって高く掲げた。では、キリストはどこで求められるのか。むろん、思慮ある司教の胸の中においてではないか。