ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus

Cant. IV, Caput XXXVI 雅歌4章の講解 第XXXVI章

Ambrose of Milan · Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus · PL 15, 1911B · 4 sectiones

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 4.36.1

1

Ergo paradisus in principali nostro est, silvescens plurimarum opinionum plantariis, in quo principaliter lignum vitae constituit Deus, id est, pietatis radicem. Ea est enim vitae nostrae substantia, si Domino et Deo nostro debitos cultus deferamus.

PL 15, 1911B

それゆえ、楽園は我々の主導的部分にあり、多くの考えの苗床で森をなしている。そこに神は、第一に命の木、すなわち敬虔の根を据えた。それは、我々の主なる神に、負うべき礼拝を捧げるなら、我々の生の実体だからである。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 4.36.2

2

Constituit etiam scientiae boni et mali seminarium; homo enim solus in caeteris animantibus terrenis, habet scientiam boni et mali. Alia quoque illic plantaria diversa, quorum fructus virtutes sunt.

PL 15, 1911B

神はまた、善と悪の知識の苗床を据えた。地上のほかの生き物のうちで、人間だけが善と悪の知識を持つからである。そこにはほかにも種々の苗床があり、その実は徳である。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 4.36.3

3

Sed quia scientiae capax hominis affectus cognitus est a Deo, quod citius ad astutiam inclinaretur, quam ad summum prudentiae; neque eum judicem qui fines certos in anima nostra constituit, operis sui qualitas latere poterat: eliminare voluit astutiam de paradiso, quasi providus auctor nostrae salutis, et vitae studium et disciplinam pietatis infundere.

PL 15, 1911C

しかし、知識を受け入れうる人間の情が、思慮の頂よりも早く狡知へと傾くことを、神は知っていた。我々の魂に確かな境を定めた裁き主に、自らの業の性質が隠れていることはありえなかった。そこで神は、我々の救いの先見ある創始者として、狡知を楽園から追い出し、生き方への熱意と敬虔の規律を注ぎ込もうと望んだ。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 4.36.4

4

Ideoque praecepit homini, ab omni ligno quod est in paradiso gustandum, de ligno autem scientiae boni et mali non esse gustandum. Sed quia creatura omnis passioni obnoxia est, ideo delectatio sicut serpentino illapsu humanis irrepsit affectibus.

PL 15, 1911C

そこで神は人間に、楽園にあるあらゆる木から食べてよいが、善と悪の知識の木からは食べてはならないと命じた。しかし、被造物はすべて情念にさらされているので、悦楽は、蛇の忍び込みのように、人間の情へ這い込んだ。