Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 8.23.1
(Vers. 10.) Ego murus, et ubera mea turres. Hoc est, nolite dubitare utrum murus sim; illae enim dixerant: Si murus est; ego, inquit, murus sum, et non parva ubera habeo, sed ut turres ubera mea sunt. Quomodo dicitis, quia non habeo ubera?
PL 15, 1958B(第10節)「私は城壁、私の乳房は塔」。すなわち、私が城壁かどうかを疑うな、ということである。彼女たちは「もし城壁なら」と言ったからである。「私は城壁である」と彼女は言う。「私は小さな乳房を持っているのではなく、私の乳房は塔のようである。どうして汝らは、私には乳房がないと言うのか」。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 8.23.2
Sensus habeo ut turres sapientiae, in quibus est abundantia, sicut scriptum est: Et abundantia in turribus tuis (Psalm. CXXI, 7) . His uberibus, id est, sensibus, habilem se tantis nuptiis aestimabat.
PL 15, 1958B「私は知恵の塔のような感覚を持ち、そこには豊かさがある。『豊かさが汝の塔の中にある』と書かれているとおりである(詩篇121:7)」。これらの乳房、すなわち感覚によって、彼女は自分がこれほどの婚礼にふさわしいと考えていた。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 8.23.3
Sed filiae Hierusalem adhuc non poterant aestimare, quia sensuum ejus abundantiam non videbant. Et addidit:
PL 15, 1958Bだが、エルサレムの娘たちには、まだそう考えることができなかった。彼女の感覚の豊かさを見ていなかったからである。そして彼女は付け加えた。