Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 6.17.1
(Vers. 11.) Posuit me currus Aminadab: eo quod anima conjungatur corpori, et velut quidam equorum frementium currus, rectorem sui quaerat aurigam.
PL 15, 1945A(第11節)「アミナダブの馬車が私を据えた」。これは、魂が体と結び合わされ、いわば嘶く馬たちの馬車のようなものとして、自分の導き手である御者を求めるからである。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 6.17.2
Aminadab enim pater Naason fuit, sicut in Numeris legimus (Num. I, 7) , qui erat princeps populi Juda, cujus figura refertur ad Christum, qui verus populi princeps animam justi velut currum agitator ascendens, Verbi habenis gubernat, ne violentorum equorum furore in praeceps et abrupta rapiatur.
PL 15, 1945Bというのも、アミナダブはナアソンの父であったと、我々は民数記で読む(民数記1:7)。ナアソンはユダの民の君であり、その象りはキリストに帰せられる〔cujus の指すのはナアソンともアミナダブとも取れる。ナアソンの象りと取った〕。キリストは、真の民の君として、御者が馬車に乗り込むように義人の魂に乗り込み、言葉の手綱で御し、荒れ狂う馬たちの猛りによって、断崖と絶壁へ押し流されないようにする。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 6.17.3
Sunt enim ejus velut quatuor equi quatuor affectiones, ira, cupiditas, voluptas, timor: quibus furentibus cum coeperit agi, nequaquam seipsam cognoscit.
PL 15, 1945Bというのも、魂にはいわば四頭の馬があり、それは四つの情動、すなわち怒り、貪欲、快楽、恐れである。これらが荒れ狂うとき、それらに駆られ始めると、魂はけっして自分自身を知らない。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 6.17.4
Corruptibile enim corpus animam gravat, et tamquam irrationabilium animalium currus invitam rapit, volventibus curis velut quodam impetu proruentem, donec memoratae corporis passiones Verbi virtute mitescant.
PL 15, 1945B朽ちゆく体は魂を重くし、理性なき獣たちの馬車のように、魂が望まなくとも、これを連れ去る。心配事が渦巻くなかで、魂はいわば激しい勢いで突き進む。それは、先に述べた体の情念が言葉の力によって穏やかになるまで続く。