Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.9.1
(Vers. 2.) Propterea adolescentulae dilexerunt te. Quae sunt istae adolescentulae, nisi animae singulorum, quae deposuerunt istius corporis senectutem, renovatae per Spiritum sanctum?
PL 15, 1856D(第2節)「それゆえ、おとめたちは汝を愛した」。このおとめたちとは、各人の魂でなくて何であろう。この体の老いを脱ぎ捨て、聖なる霊によって新たにされた魂である。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.9.2
Unguentum effusum nomen tuum, cujus virtute sermonis nihil potest esse praestantius. Nam sicut inclusum in vase aliquo unguentum cohibet odorem suum, qui odor quamdiu vasis illius angustiis coercetur, etsi ad plures non potest pervenire, tamen vim suam servat: cum vero de vase illo quo claudebatur unguentum fuerit effusum, longe lateque diffusum dicitur: ita et Christi nomen ante ejus adventum in Israel populo, quasi in vase aliquo Judaeorum mentibus claudebatur: Notus enim in Judaea Deus, in Israel magnum nomen ejus. (Psal. LXXV, I) .
PL 15, 1856D「汝の名は流し出された香油」。その言葉の力にまさるものはありえない。実に、器の中に閉じ込められた香油は自らの香りを抑えている。その香りは、その器の狭さに抑えられているあいだは、多くの人に届くことはできなくとも、なおその力を保つ。しかし、閉じ込められていた器から香油が流し出されたときには、遠く広く広がると言われる。そのとおり、キリストの名も、その到来の前には、イスラエルの民のうちで、ユダヤ人の精神という何かの器の中にいわば閉じ込められていた。「ユダヤにおいて神は知られ、イスラエルにおいてその名は大きい」からである(詩篇75:1)。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.9.3
Hoc itaque nomen quod vasa Judaeorum angustiis suis coercitum continebant. Magnum quidem et tunc nomen, cum infirmorum atque paucorum haereret angustiis, sed magnitudinem sui nondum per corda gentium et in fines totius orbis effuderat: postquam vero per omnem mundum suo illuxit adventu, per omnem utique creaturam divinum illud suum nomen extendit, non repletum accessione aliqua, plenitudo enim nescit augmentum; sed replens vacua, ut esset admirabile nomen ejus in universa terra.
PL 15, 1857Aそれゆえこの名こそ、ユダヤ人の器が自らの狭さの中に抑えて保っていたものである。その名は、そのときも確かに大いなる名であったが、弱い者たちと少数の者たちの狭さに留まっていたあいだは、まだ自らの大きさを、諸国民の心を通して、全世界の果てにまで注ぎ出してはいなかった。しかし、自らの到来によって全世界に輝いてからは、あの神的な自らの名をあらゆる被造物にまで広げた。何らかの加増によって満たされたのではない。充満は増加を知らないからである。むしろ、空ろなものを満たしたのであり、それは、その名が全地において驚くべきものとなるためであった。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.9.4
Hujus igitur effusio nominis abundantem quamdam exuberantiam gratiarum, bonorumque coelestium significat ubertatem, ex abundanti enim superfluit quidquid effunditur. Ideo adolescentulae dilexerunt te.
PL 15, 1857Bそれゆえ、この名の注ぎ出しは、恩寵のある溢れる豊かさと、天の善きものの豊饒を表している。注ぎ出されるものはすべて、あふれるほどあるところから余って流れ出るからである。それゆえ、おとめたちは汝を愛した。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.9.5
Bona, inquit, prudentia, sed dulcis misericordia; illam enim pauci assequuntur, haec ad omnes pervenit: propter hanc, inquit, indulgentiam tuam diligunt te animae renovatae spiritu.
PL 15, 1857B思慮は善い、と彼女は言うが、慈しみ〔misericordia は「慈しみ」、miseratio は「憐れみ」と訳し分ける〕は甘美である。思慮に至る者は少なく、慈しみはすべての人に及ぶ。この汝の寛恕のゆえに、と彼女は言う、霊によって新たにされた魂たちは汝を愛する。