Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.34.1
Cognosce igitur te et naturae tuae decorem, et exi quasi exuta vinculis pedum, et nudo exerta vestigio, ut carnalia integumenta non sentias: vestigium mentis tuae corporalia vincla non implicent, ut pes tuus speciosus appareat.
PL 15, 1865Bそれゆえ、あなた自身とあなたの本性の麗しさを知れ。そして、足の枷を脱いだ者のように、素足の歩みで出て行け。肉の覆いを感じないためである。あなたの精神の足跡を、体の枷が絡めとらないように。あなたの足が麗しく現れるためである。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.34.2
Tales enim sunt, qui ad regnum coelorum annuntiandum eliguntur a Domino, de quibus dictum est: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem (Esai. LII, 7) .
PL 15, 1865B実際、天の国を告げ知らせるために主に選ばれる者たちは、そのような者であり、彼らについて言われた。「平和を福音として告げる者たちの足は、なんと麗しいことか」(イザヤ52:7)。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.34.3
Talis Moyses cui dicitur: Solve calceamentum pedum tuorum (Exod. III, 5) ; ut qui vocaturus populum ad Dei regnum procederet, prius carnis abjiciens exuvias, nudo spiritu vestigioque mentis incederet; hoc est ergo quod ait: Exi tu in calceamentis gregum, et pasce haedos tuos in tabernaculis pastorum.
PL 15, 1865Bモーセもそのような者であり、彼に言われる。「汝の足の履物を脱げ」(出エジプト記3:5)。それは、民を神の国へ呼び出そうとする者が、進み出る前にまず肉の脱け殻を投げ捨て、裸の霊と精神の足跡で歩むためである。それゆえ、「汝は群れの履物の中で出て行き、汝の子山羊を牧者たちの天幕で飼え」と言うのは、このことである。